PL 90, col. 1106

Proverbia (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

Plus sunt laudandi benefacientes quam benedicentes
Pecunia tunc fit pretiosa, cum pro Dei amore
translata in alios desinit possideri.
Plurimi infamiam, pauci vero verentur reatus conscientiam.
Pacem cum hominibus habeas, bellum cum vitiis.
Pecuniae imperare oportet, non servire.
Paupertas animae major quam corporis exstat.
Peccans quotidie studeat mox se reparare.
Perfectus miles pensat saepissime vires.
Perversi menti sua culpa est maxima poena.
Praeceps ad risum, praeceps quoque fertur ad
iram.
Promptus vel facilis ad risus schemata ne sis.
Pluribus intentus minor est ad singula sensus.
Praesens vita brevis, sed vita futura perennis.
Q
Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde.
Quaerite Dominum, et confirmaurini; quaerite faciem
ejus semper.
Quaerite Dominum, et vivet anima vestra.
Qui timetis Dominum, laudate eum.
Qui diligitis Dominum, odite malum.
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est
Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum
nostrum.
Qui non accepit in vano animam suam, nec juravit
in dolo proximo suo, hic accipiet benedictionem
a Domino.
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
et humilia respicit in coelo et in terra.
Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent.
Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et
haec omnia adjicientur vobis.
Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus
erit.
Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia
sunt apud Deum.
Qui est ex Deo, verba Dei audit.
Quid prodest homini, si universum mundum lucretur,
animae vero suae detrimentum patiatur.
Quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Qui dixerit fratri suo Fatue, reus erit gehennae
ignis.
Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam
aeternam custodit eam.
Quod Deus conjunxit homo non separet.
Qui infidelis est in minimo, et in majori infidelis
est.
Quasi scelus idololatriae est, Deo nolle acquiescere.
Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate
eum dum prope est.
Qui sequitur justitiam, diligitur a Domino.
Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem
confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam

consequetur.
Qui diligit disciplinam, diligit et sapientiam.
Qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi
qui victimat filium in conspectu patris sui.
Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio
ejus erit exsecrabilis.
Quasi tempestas impius pertransit.
Quae non congregas in juventute, quomodo ea habere
poteris in senectute.
Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur.
Qui fratri suo parat foveam, ipse incidet in illam.
Qui modica spernit, paulatim decidet.
Qui sibi nequam est, cui bonus erit?
Quodcunque potest manus tua facere, instanter
operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia erunt
apud inferos, quo tu properas.
Qui parcit virgae, odit filium.
Qui timent Deum, non erunt incredibiles verbo
illius.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.