PL 90, col. 1107

Proverbia (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

Qui mollis et dissolutus est opere suo, frater est
sua opera dissipantis.
Quod timet impius, veniet super eum.
Qualis rector est civitatis, tales inhabitantes.
Qui custodit os suum, custodit et animam suam.
Qui obdurat aurem suam ad clamorem pauperis,
et ipse clamabit, et non exaudietur.
Qui docet fatuum, quasi qui glutinat testam.
Qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in
perpetuas aeternitates.
Qui in uno offendit, multa bona perdit.
Quanto magnus es, humilia te in omnibus.
Qui timet pruinam, veniet super eos nix.
Qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed
unus accipit bravium.
Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus
Dei constituitur.
Qui se existimat stare, videat ne cadat.
Qui habet aurem, audiat quid spiritus dicat Ecclesiis.
Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae
suae, salvabit animam ejus a morte.
Qui non manducat, manducantem non judicet.
Qui suorum et maxime domesticorum curam non
habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
Quicunque spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.
Qui viderit fratrem suum necessitatem patientem,
et clauserit viscera sua, quomodo charitas Dei manet
in eo?
Qui parce seminat, parce et metet.
Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Quanto altior gradus, tanto profundior casus.
Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris.
Qui ignorat, ignorabitur.
Qualis sit quilibet pastor, lupus adveniens indicat.
Qualis apud se quisque lateat, illata contumelia
probat.
Quam laudem merebimur de pallore jejunii, si

invidia sumus lividi?
Quid virtutis habet vinum non bibere, et ira atque
odio inebriari?
Quid prodest attenuari corpus abstinentia, si animus
intumescat superbia?
Quasi in sacculum pertusum res suas ingerit, qui
et bona aliqua agit, et tamen nulla pravitatis solitae
studia deserit.
Qui se meminit illicita plurima perpetrasse, debet
etiam pro poenitentia a licitis abstinere.
Quisquis cogitat quid Deo voveat, se ipsum voveat
et reddat.
Quantum bonum habeat sanitas, ostendit infirmitas.
Qui succurrere perituro potest, si non succurrat.
reus mortis ejus erit.
Qui verbis lenibus potest corrigi, non debet increpatione
exasperari.
Qui casti perseverant et virgines, angelis Dei
efficiuntur aequales.
Quisquis jugiter tractat ut bona aliqua faciat, sine
intermissione orat.
Quaecunque mensuram excedunt, daemonia suggerunt.
Quantum quis in humilitate et castitate profecerit,
tantum Deo appropinquabit.
Quod omni modo necesse est pati, patienter sustine.
Quae facere turpe est, etiam dicere turpe est.
Quanto mens fit divisa ad multa opera, fit minor
ad singula.
Quae modo quisque legit, haec habiturus erit, seu
bona, sive mala, semper habebit ea.
Quousque homini non displicent mala a se facta,
regnant in eo vitia.
Qui nunquam didicit subesse, nulli potest rite
praeesse.
Quid infelicius quam conspecta felicitate aliorum
affici?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.