PL 90, col. 1108
Proverbia (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne
Quod unusquisque non expertus est in semetipso,
difficile credit in alio.
Quis dives? Qui nil cupit. Et quis pauper? Avarus.
Quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.
Quid stulti proprium? Non posse et velle nocere.
Quod prudentis opus? Cum possit, nolle nocere.
Quam prope sit littus, in corde maris labyrinthus!
Quantum plus valeas, tantum summitte te Christo.
Qui tibi dat multum, de te quoque quaerit idipsum.
Quam bonus est Dominus cunctis quaerentibus
illum!
Quam tenebrosus amor quo lucis spernitur auctor!
R.
Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum.
Rectos decet laudatio.
Redimet Dominus animas servorum suorum, et
non delinquet omnes qui sperant in eo.
Revela Domino viam tuam, et spera in eum, et
ipse faciet.
Recte judicate, filii hominum.
Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt
illud.
Risus dolore miscetur, et extrema gaudii luctus
occupat.
Responsio mollis frangit iram.
Regnantibus impiis ruina hominum erit.
Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum
intuitu suo.
Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus
in aeternum firmabitur.
Rex justus erigit terram, vir avarus destruet
eam.
Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias
Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum
hominem, qui secundum Deum creatus est in
justitia et sanctitate veritatis.
Religio munda et immaculata apud Deum patrem
haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione
eorum.
Radix omnium malorum cupiditas.
Religiosus homo, si cito irascitur, et facile etiam
ad poenitentiam movetur.
Recte judicare aliena merita non valet, cui conscientia
innocentiae propriae nullam judicii regulam
praebet.
Rectius sequuntur agnum conjugati humiles,
quam virgines superbientes.
Robusti corpore nisi Deo, a quo vires habent,
devote famulentur, pro hoc poenas patientur.
Referendum est pietati divinae quidquid homo
jumentis amplius habet.
Regnum Dei tantum valet quantum habes.
Ruina populi sacerdotes mali.
Ratio humana quot perversis cogitationibus renititur,
tot coronas coelestes promeretur.
Regimen animarum ars est artium.
Raptores alienarum rerum, ipsi quandoque rapientur
ad interitum.
Repentinus furor nil rationis recipit.
Rebelles divinae pietati tradentur diabolicae potestati.
Res quaelibet obscura per similitudinem est explananda.
Remissio et lenitas nimia coram Deo reputatur
pro crudelitate magna.
Reprobi et in hoc saeculo fatigantur desideriis, et
in futuro tormentis.
Rustica lingua viri mansuetum cor retinentis gratior
est Domino quam lingua perita superbi.
Rara fides homini tribuenda est, proh dolor! omni.
Rex pius et justus studet hoc quod dicitur esse.