PL 90, col. 1112

Proverbia (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

Ubi est charitas et dilectio, ibi sanctorum congregatio.
Unaquaeque virtus tanto minor est, quanto desunt
caeterae.
Ubi non est timor Dei, ibi regnum peccati.
Unde bonus proficit, inde invidus tabescit.
Ut volunt reges, ita valent leges.
Ultra modum sunt delicati, qui nulla adversa volunt
pati.
Utilitatis amor cito suadet, quid sit agendum.
Utilitas grandis latet in rebus quoque parvis.
Ut lapis omnis homo, nisi mollis agatur ab alto.
V
Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de
terra memoriam eorum.
Veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter
facientibus superbiam.
Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus

omnis virtus eorum.
Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.
Vana salus hominis.
Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes
qui speratis in Domino.
Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies
suos.
Vir linguosus non dirigetur in terra.
Virum injustum mala capient in interitu.
Vae vobis qui decimatis mentham et anetum, et
cuminum, et quae majora sunt reliquistis, id est, misericordiam
et judicium.
Vigilate et orate, ne intretis in tentationem.
Vigilate omni tempore, orantes ut digni habeamini
fugere quae ventura sunt.
Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in
altum defixi.
Vani sunt omnes homines, in quibus non est scientia

Dei.
Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.
Vinum apostatare facit etiam sapientes.
Vae civitati cujus rex juvenis est, et cujus principes
mane comedunt.
Vir iracundus provocat rixas; qui autem patiens
est, mitigat suscitatas.
Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem
se.
Vae qui dicunt bonum malum, et malum bonum.
Virum stultum interficit iracundia, et parvulum
occidit invidia.
Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant.
Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium, invidia.
Via vitae custodienti disciplinam, qui autem increpationes
relinquit, errat.
Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio
tribulationis.
Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos.
Virtus in infirmitate perficitur.
Verbum bonum super datum optimum.
Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis
suis.
Voluntas integra benefaciendi, a Deo reputabitur
pro opere beneficii.
Vera discretio nonnisi vera humilitate acquiritur.
Voluptas omnis ad instar apum, ubi grata mella
fudit, morsu corda ferit.
Vehementior est animi quam corporis febris.
Virtutis fructum sapiens in conscientia, minus
perfectus ponit in gloria.
Vigilat qui ad aspectum veri luminis mentis oculos
apertos tenet.
Victus ab uno quolibet vitio cito labitur in alia.
Virtus semper invidiae patet.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.