PL 90, col. 1113

Proverbia (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne · De substantiis (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

Vanae gloriae sectator ei qui semina sua vento dispergenda
committit assimilatur.
Valens retinere sanitatem, nullius despiciat vel
irrideat infirmitatem.
Vitanda est superbia, quae et angelos decepit et
virtutes omnes destruit.
Vitia prius exstirpanda sunt in homine, deinde
virtutes inserendae.
Virgines et monachi sic temperent jejunium, ut
semper fortes sint ad Dei servitium.
Voluptas habet poenam, et necessitas parit coronam.

Sanctae Ecclesiae munusculum aliquod offerre cupiens,
sed in manu mea nil reperiens praeter parvam
dictandi atque scribendi notitiam, hanc ipsam in
ejus servitium volo coaptare, quantum Dominus dignatur
adjuvare. Scribere enim gestio pro admonitione
cunctorum fidelium, admonitione duntaxat
indigentium, dividens eos in duas personas clericorum
et laicorum, assumensque ad hoc utrique personae
congrua monita, per quae a carnalibus ad
spiritualia, a visibilibus ad invisibilia possint animum
suspendere, et superna conspicere, sicut et Apostolus
dicit: Invisibilia enim Dei per ea quae facta sunt,
intellecta conspiciuntur. Cujus studii oblatio precor
ne cui indigna videatur, quia, ut legitur, ad templum
Domini quondam inter insignia et pretiosissima dona
offerebantur etiam viles pili caprarum; et duo minuta
Substantia igitur quae per se sine ullius adminiculo
subsistere valet, Deus solummodo est. Illa autem
substantia cujus totum esse in alterius consistit
potestate, creatura profecto esse probatur. Sed sicut
divina substantia in tribus constat personis, Patris,
et Filii, et Spiritus sancti, ita et creatura omnis in
tribus distat differentiis. Aut enim est rationalis, ut
angelici spiritus et homo; aut animalis, ut omnia
quae flatu vitali sine ratione potiuntur; aut neutrum
est, habens tantummodo esse, ut arbores et lapides.
Unde omnino patet, quia omnis creatura Deo, a quo
omne quod est habet, se quoque subdere debet.
Cujus nimirum subjectionis ratio et observantia ad
solam rationalem creaturam pertinet, id est, ad
angelos et homines. Sicut enim hi soli caeteris creaturis
excellentiores sunt conditi, ita etiam ab his
solis exigitur subjectio et cultura Dei, et aut pro
subjectionis studio remunerantur, aut pro repugnantia
atque superbia puniuntur. Sed quia hujusmodi

judicium in angelicis spiritibus jam factum est,
nam quidam eorum pro obedientiae suae meritis ita
sempiternae beatitudini sunt deputati, ut nihil aliud
quam bonum velle possint, quidam vero pro superbia
in aeternas poenas projecti, ad nulla nisi ad mala

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.