PL 90, col. 1114

Proverbia (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne · De substantiis (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

Vitiis dediti non possunt virtutibus ditari.
Valde imperitus est medicus, qui nulla nisi lenia
medicamina dare novit.
Verecundiam abjiciens, omnes simul virtutes abjecit.
Vix quisquam in bonum transit, nisi ex malo.
Variam dant otia mentem.
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
Vivere si recte nescis, decede peritis.
Virtutes variae pariter possunt habitare.
Virtus est grandis, benedicere pro maledictis.
Vis ingens animi, nullius laude moveri.

viduae pauperculae oblata Deo ipsius Domini
nostri Jesu Christi testimonio approbantur. Precor
et illud ut si quisquam in his quae dicam vel melius
sentiat, vel aptius eadem proferre valeat, non idcirco
rusticitatis meae verbula cito reprehendat, quia, ut
quidam sapiens dicit: Non omnia possumus omnes.
Nam si ille eamdem sententiam juxta ingenii sui
vires melius quam ego proferre posset, forsitan et
alter aliquis illo sapientior excellentius proferre nosset.
Unusquisque ergo in suo sensu abundet, tanto
majores Deo agens gratias, quanto excellentioris
scientiae talentum ab eo accepit; simulque attendat
quia Deo magis placent rustica humilium dicta quam
eximia verbositas arrogantium, et in saecularis litteraturae
pompa gloriantium.
DE SUBSTANTIIS.

rationem datam flectere queunt: soli homines adhuc
restant, qui concessam rationis et arbitrii facultatem
ad utrumque divertere valeant. Unde et ipsi solummodo
instruendi et admonendi sunt, ut sibi jugiter
proponentes utrosque, bonos scilicet et malos spiritus,
eligant potius bonorum merita sequi, praeceptis
divinis obediendo, quam malorum poenis associari,
ei resistendo sine quo nemo potest salvari. Hoc
igitur sit primum, quod omnes homines hortamur
intentione maxima considerare. Sanae namque menti
integraeque rationi ipsum solum sufficere posset,
etiamsi nulla alia tremendi judicii exempla nosset.
Sed quia adversarius noster diabolus tanquam leo
rugiens circuit jugiter quaerens quem devoret, pluresque
inter tot millia hominum, proh dolor! fragiles
quam fortes contra eumdem adversarium modo
inveniuntur: opus est cunctis fidelibus ut et ipsi
circumeuntes quaerentesque qualiter tanto resistant
adversario invicem se variis modis instruant et admoneant,

ne Ecclesia sancta sub temporis praeteriti
partibus bene fundata et suffulta, penitus destruatur
sub temporibus nostris, in quibus mille annis impletis
juxta prophetiam in Apocalypsi praedictam,
Satanas solutus esse videtur. Non enim solummodo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.