PL 90, col. 1121

De substantiis (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

concessis intemperanter utuntur, a regno coelesti
excluduntur, quid credendum est de illis quis per
vim et fraudem aliquam aliena rapientes, et meretricibus
semet jungentes, in his usque ad finem vitae perseverant?
Hinc credat quisque quod velit, ego credo
quia coelum et terra transibunt verba autem, divina non transibunt,
nisi ut impleantur sicut praedicta
sunt. Haec igitur pauca exhortationis verba ad clerum
dicta, idcirco ex sanctissimo Evangeliorum libro
proferre decrevi, quia talis liber clericis pene omnibus
notissimus est, utpote qui saepius legitur et auditur
ab eis.
Possunt etiam studiosi quilibet clericorum ex varia
Scriptura tam Veteris quam Novi Testamenti satis
instrui, et non solum ex bonis, sed etiam ex malis
aedificari. Si enim attendere studuerint Abel justitiam,
Job patientiam, venerandam Abrahae, Isaac et
Jacob benedictionem, a Deo sibi factam: David humilitatem,
Danielis et trium puerorum constantiam,

Susannae castitatem, utriusque Tobiae, patris scilicet
et filii religionem, aliorumque patrum in Veteri
Testamento perfectionem; si, inquam, attendere
voluerint talium virorum exempla, aedificari omni
modo possunt. Rursum si econtra malorum gesta
replicare voluerint, quantam videlicet malitiam Cain
in fratrem suum egerit, pro quibus peccatis Sodomitae
subversi sint; qualiter Nabuchodonosor Holofernique
superbia contrita sit, quam variis modis
murmurantes filii Israel afflicti sint, quid Heli sacerdotis
filii peccantes pertulerint, quomodo Salomon
sapientissimus ceciderit, quantamque ruinam Absalon
et duo judices contra Susannam insanientes meruerint;
quam frustra Herodis et Judaeorum dolus
in Christum insanierit, quanta malitia Simon Magus
obcaecatus perierit: quid aliud per tanta mala innuitur,
nisi ut audientes timeant, et timentes caveant
ne in similia cadant? Plurimi namque nisi timore
compellerentur, nullo modo ad salutem traherentur.
Patet igitur quia tam per mala quam per

bona aedificari possumus, si ea ita ut a Domino ordinantur,
pensamus. Nam ut Deum amemus, per
bona trahimur; sed ut eum timeamus, per mala aliqua
compellimur. Unde quaeso ut et ea quae jam
protuli, et alia his similia in Evangeliis scripta intentione
summa legantur, et quae nobis sunt facienda
ex eorum lectione aliquatenus inspiciantur.
Deinde exhortans et laicos non eos ad ullius Scripturae
lectionem, quia illis ignota est, adduco; sed
ut a clericis quaedam pro quotidianis experimentis
cognitae similitudines aperiantur obsecro. Dicatur
itaque eis, ne pro eo quod litteras nescitis, excusationem
aliquam coram Deo vos habere credatis:
intimamus vobis quaedam, in quibus velut in libris
quotidie legendo agnoscere potestis quid agere
debeatis. Sicut igitur apes in variis locis et in variis
floribus mellis liquorem colligere solent, ita et vos colligere
debetis cujuslibet virtutis dulcedinem. Ab alio
enim colligenda est humilitas, ab alio charitas, ab alio

fides, ab alio patientia, ab alio largitas, ab alio castitas,
ab alio discretio, ab alio eleemosynarum studia
pauperumque cura, ab alio alia quaelibet virtus. Quae
dum sic collectae in unius hominis mentem veniunt,
quasi in unum alvearium ex variis floribus excerpta
mella congeruntur. Non solum autem ex hominibus,
sed etiam ex quibuslibet creaturis quas quotidie vel
videtis vel auditis, et de rebus quas aliquo modo
sentitis, mella virtutum colligere debetis. Nam fidem,
quae fundamentum est virtutum omnium, primo colligere
et ponere debetis in alvearium cordis vestri: credentes
scilicet Deum omnipotentem ubique esse praesentem,
et omnium quae a nobis geruntur vel etiam
cogitantur inspectorem. Hanc autem fidem hoc modo
colligere debetis: attendite igitur in solem, qui cum
universum mundum splendore suo circumdans illustret,
tamen quia creatura est, et omnis creatura
nimis inferior est Creatore, exinde instructi facile
potestis credere solem longe minus splendere quam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.