PL 90, col. 1122

De substantiis (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

Creatorem. Nam sol duntaxat tantum potest splendere,
quantum permittitur obstaculo terrae vel alicujus
rei; Creatoris vero splendor est incomprehensibilis,
et invisibilis ejus intuitus, quo omnia
praeterita, praesentia et futura simul quasi uno ictu
oculi comprehendit: quo etiam respicit super filios
hominum, ut videat si est intelligens aut requirens
Deum. Qui scilicet splendor non nisi toto cordis
affectu credi vel agnosci valet, ejusque lucis tanto
quisque capax erit, quanto in fide et dilectione Dei
profecerit, ipsiusque justitiae esuries ac sitis eum
accenderit. Unde de his tribus in Evangelio Dominus
dicit; de fide quidem: Omnia, inquit, possibilia
sunt credenti; de dilectione autem: Qui diligit me,
diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo
ei me ipsum; de esurie vero et siti: Beati qui
esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
Huic etiam simile quid quotidianis experimentis
colligere potestis. Quis enim agricola agriculturam
exerceat, nisi aliquatenus profectuosum sibi fore

speret et credat? Aut quomodo aliquod studium potest
exerceri, nisi coeperit amari? Aut quis sine taedio
ipsum victum corporalem cunctis viventibus necessarium
percipere valet, nisi aliqua esurie ac siti ad
hoc incitetur? Sed nec ipse somnus, nisi cum delectamento
aliquo percipitur. Cum ergo haec omnia ita
corporaliter esse sciatis, petite intima intentione
Dominum, ut vobis ea spiritualiter imitari concedat:
primo quidem ut in eum recte credatis; deinde, ut
eum tota virtute, tota mente diligatis; postremo, ut
jugiter teneatis esuriem sitimque verbi divini, sine
qua nemo potest justitiam ullam amare. Qui autem
non amat justitiam, animae illius salus desperatur,
sicut etiam corporis ejus salus qui cibi carnalis
fastidium patitur. Nam de utroque, spiritali videlicet
et corporali cibo, Dominus dicit: Non in solo pane
vivet homo, sed in omni verbo quod procedit de ore
Dei. Si igitur imitantes esuriem sitimque corporalem,
spiritualem quoque obtinueritis, nunquam a bona

voluntate vacabitis, colligentes instar apum undique
alicujus virtutis et sapientiae mel: sicut et de immenso
solis splendore, de quo interim disputamus,
divinae praesentiae immensitatem colligendam esse
diximus.
Ergo quotiescunque eumdem solis splendorem
tam immensum inspexeritis, mox reminiscentes divinae
praesentiae et scientiae, toto mentis affectu invocate
Dominum, ut aliquod lumen sapientiae suae
cordibus vestris infundere dignetur. His igitur dictis
de sole, qui licet unus flos videatur, variarum tamen
virtutum mella inde colligenda esse jam audistis:
audite etiam qualiter aliunde eadem mella
deflorare debeatis. Neque enim unquam id sunt illa
prata, illi flores, unde possint colligi hujusmodi
mella, si tantummodo sint qui colligant. Attendite
ergo nunc generaliter in totius mundi ornatum,
quomodo omnia invicem conveniant et temperentur,
calida scilicet frigidis, frigida calidis; tempora diurna

nocturnis, aestiva hiemalibus. Dehinc specialiter
in singula quaeque, in ornatum videlicet coeli et
terrae: coeli quidem per solem, lunam et stellas;
terrae vero per varios flores amoenos, et herbas
atque arbores et fructus, unde humanum genus alimenta
suscipit, pulchritudinem quoque pretiosorum
lapidum, varias picturas tam in palliis quam in
caeteris pretiosis pannis delectabiliter intextas, variosque
colores quibus conficiuntur, dulcem cantilenam
chordarum atque organorum; nitorem auri
et argenti caeterique metalli, amoenos discursus
aquarum, qui necessarii sunt tam ad naves deferendas
quam ad molas praeparandas; myrrham, aromatum
fragrantiam, postremo etiam decoros hominum
quorumdam vultus. Cumque haec omnia miro quodam
et ineffabili ornatu composita exterius perspexeritis,
attendite etiam quantum ornatum interius,
id est spiritualiter, habeant, et quid nos per
significationem admoneant. Significant enim praecipua

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.