PL 90, col. 321

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

inquit, invenitur sol non solum conscendisse primam
signiferi partem, verum etiam quadrantem in ea die
jam habere, id est, in prima ex XII partibus. Haec
autem particula prima ex duodecim vernale est
aequinoctium, et ipsa est initium mensium, et caput
circuli, et absolutio cursus stellarum, quae planetae,
id est vagae dicuntur, ac finis duodecimae particulae,
et totius circuli terminus. » Ubi et verissime intellexit,
et elegantissime prompsit, non nisi in aequinoctio
vernali, quantum ad naturam, caput esse signiferi,
et ibi XII signa, quae ab illo particulae nuncupantur,
initium ibi habere et terminum, ibi quadrantem,
quem bissextum dicimus, ibi saltum lunae incipere ac
finiri, ibi annum magnum, hoc est, planetarum cursum,
exordium finemque sortiri.
CAPUT VII. De nocte.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.