PL 90, col. 322

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

Nox dicta, quod noceat aspectibus vel negotiis
humanis, sive quod in ea fures latronesque nocendi
aliis occasionem nanciscantur. Est autem nox absentia
solis terrarum umbra conditi, donec ab occasu
redeat ad exortum, juxta naturam ejus et poeta
describens, inquit:
Ruit oceano nox,
Involvens umbra magna terramque polumque.
Et Salomon sacris litteris expressit: Qui pascitur inter
lilia donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Eleganti
utique sensu decessionem noctis inclinationem appellans
umbrarum. Nam quoniam pro conditionibus plagarum,
quibus solis cursus intenditur, et splendorem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.