PL 91, col. 1072
Allegorica expositio in Cantica canticorum (Beda), J. P. Migne
tuas et conceptus tuos; in dolore paries filios, et
sub viri potestate eris [(Gen. III)]
. Sed neque hoc quod
dicit, originem nostram non posse, nisi impie, diaboli
operibus ascribi, quae Deo vero non solum conditore,
sed etiam habitatore gauderet, aut catholice,
aut consequenter fecit: quia nimirum diabolus, etsi
peccatum protoplastis intulit, nec tamen eis naturalis
procursum benedictionis abstulit, qua audierant: Crescite et multiplicamini, et replete terram
[(Gen. I)]
.
Non ergo illa impietate decipimur, quam nobis improperat
Julianus, ut originem nostram diaboli operibus
ascribamus, quam primordialis opere benedictionis
a Deo conditam scimus. Absit autem, ut
originem nostram post praevaricationis malum, Deo
dicamus esse gavisam, ante remedium secundae
regenerationis, quae fit ex aqua et Spiritu sancto,
donante gratia Dei per Jesum Christum Dominum
nostrum. Pauca haec de pluribus ex praefato opere
Juliani ad cautelam legentium annotasse necessarium
duximus, quorum admoniti exemplis, vigilantius
in reliqua ejus lectione, quae non minus noxia
saepe salutaribus dicta interserit, circumspiciant.
Nam et in aliis opusculis eamdem suam haeresim,
quamvis multum reclamante sanctissimo ac doctissimo
antistite Augustino, affirmare non dubitat.
Denique in libro, quem de Bono constantiae scripsit,
bonum naturae libertatemque nostri arbitrii, ut ipse
autumat, contra perfidiam Manichaei magna instantia
defendit. Ut autem veritas probat, magna pervicacia
contra fidem coelestis gratiae durat. « Haec
namque est, inquit idem, constantia, quae maxime
asserit arbitrii potestatem, ac bonum, ejusque naturae
et humani animi motus liberos, dum ostendit
omne mentis bonum voluntarium, nec ulli unquam
casui obnoxium. Motus autem me non solum carnis,
sed nec animi habere liberos docent, non apostolicae
tantum litterae, verum etiam ipsae meae cogitationes,
quae volentem me saepissime, conantemque ut de
caeteris taceam, fixa mente ac desiderio infatigabili
devotioni orationis incumbere non sinunt. Qui si
motus animi liberos haberem, ita vellem continuae
tempore orationis animum precibus intentum retinere,
quomodo membra corporis facillime soleo,
quoties volo, quocunque vel situ vel loco orationis
componere. » Et paulo post: « Ipsa enim armat,
inquit idem, egregium cujusque, et accendit animum,
dum illum libertatis suae semper admonet, dumque
omnes ab eo repellit metus. » Quanto enim melius
expugnaret Manichaeum, si diceret, quia gratia Dei
fecit egregium cujusque electi animum, et accendit
ad studia virtutum, dum illum infirmitatis suae semper
admonet, et quia sine ipsa nihil facere potest;
dumque omnem ab eo fiduciam suae repellit virtutis,
ac Deo canere suadet: Fortitudinem meam ad te
custodiam [(Psal. LVIII)]
!
Et iterum post multa, quibus libertatem nostrae
voluntatis praedicat, ait: « Etenim sicut praeclare a
doctissimis atque orthodoxis disputatum est, nemini
vere unquam noceri, nisi a seipso potest; nec est