PL 91, col. 1051

De muliere forti (Beda), J. P. Migne · Fragmenta in Proverbia Salomonis (Beda), J. P. Migne

aliquoties, surgere ad gloriam pertinet, unde
dicitur: Olim in cinere sedentes poeniterent [(Luc. X,
13)]
, id est, humiliati, et propheta: A facie manus
tuae solus sedebam, quia comminatione replesti me [(Jer.
XV, 17)]
. Sed et Psalmista: Vanum est vobis ante lucem
surgere, surgite postquam sederitis, qui manducatis
panem doloris [(Psalm. CXXVI, 2)]
. Quod est aperte
dicere, Quid in praesenti quaeritis gaudere, quod
electis in futuro reservatur? Non enim potestis in
hac vita, id est, ante lucem supernae retributionis,
gloriam verae felicitatis habere: quin potius postquam
hic humiliati fueritis ad tempus, illic vos in
perpetuum veraciter exaltatos sperate; vos quibus
amarum est omne quod saeculi amatoribus jucundum
videtur et dulce. Surgunt ergo filii Ecclesiae, et

beatissimam eam praedicant, cum coelestibus bonis
sublimati, quanta sit illius patriae beatitas, cujus
participes esse meruerunt, aspiciunt, et hanc debita
laudatione in divina visione concelebrant. Laudat
vir ipsius, cum bona quae ipse donavit remunerat.
Quibus autem verbis eam laudet, consequenter
ostenditur, cum dicitur:
RESC.
Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es
universas. Multas filias Ecclesias dicit haereticorum,
et malorum turbas catholicorum. Quae filiae dicuntur
vel Christi vel Ecclesiae, quia etiam ipsae sunt dominicis
renatae sacramentis, et adoptionem filiorum,
quam non custodiere, perceperunt; unde et Joannes
ait, De nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan.

II, 19). Quae congregaverunt divitias, videlicet bonorum
operum, orationes, jejunia, eleemosynas, afflictionem,
et castimoniam carnis: continentiam linguae,
meditationem Scripturarum, et caetera hujusmodi,
quae verae sunt divitiae spiritus, ubi pura sinceritate
mentis geruntur; ubi autem sine fide quae
per dilectionem operatur, fiunt, nihil agentibus prosunt.
Sed et illae filiae frustra congregaverunt divitias,
de quibus Dominus ait, Multi dicent mihi in illa die:
Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus
et in nomine tuo daemonia ejecimus, in nomine tuo
virtutes multas fecimus? et tunc confitebor illis, quia
nunquam novi vos [(Matth. VII, 22, 23)]
. Sed omnes
istiusmodi
filias Ecclesia catholica supergreditur,
quae fide casta, et opere perfecta, Redemptoris sui

vestigia sectatur.
SCHIN.

Et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio, praeparata
ad capiendas animas, garrula et vaga, quietis
impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.