PL 92, col. 11

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

subeat nuptiarum aestimatio, sed quod in Scripturis
sponsae vocentur uxores memento.
De qua natus Jesus Christus. Pulchre posuit non
de quibus, sed de qua, id est, sola virgine, sine virili
semine. Omnes ergo generationes ab Abraham usque
ad David, generationes quatuordecim: nam prima
tessaresce decadis incipiens ab Abraham in David,
terminatur secundum David, id est, juxta David a
Salomone inchoans, in Jechoniam priorem, hoc est
patrem, qui Joachim apud Hebraeos vocatur, desinit.
Tertia a secundo Jechonia, id est, filio Joachim, qui
Hebraice Jochin dicitur, initium sumens, usque ad
Christum pertingit, ut ipse Christus connumeretur:
iste vero numerus quaterdenarius ter positus, triplicem
Israelitici populi historice demonstrat distinctionem,

quarum prima sub patriarchis et sacerdotibus
et judicibus fuit ante reges; secunda sub regibus,
et prophetis, et sacerdotibus; tertia sub ducibus,
et prophetis, et sacerdotibus post reges. Nam mystice
decem ad Decalogum, quatuor ad Evangelia,
tria ad Trinitatis fidem respiciunt: quia per concordiam
legis et Evangelii fides sanctae Trinitatis praedicatur:
quadragenarius vero numerus typum praesentis
saeculi tenere videtur, dum anni quadripartitis
vicibus currunt, et mundus quatuor partibus terminatur;
quemadmodum denarius numerus quater ductus,
efficit quadraginta, et bene binarius numerus
additus est, quia duo Testamenta significat, per quae
Christus universam regit Ecclesiam: et quid sibi in
bono placeat, quid in pravo displiceat, patefecit; seu

duo praecepta charitatis numerus ipse demonstrat,
in quibus tota lex pendet et prophetae. Potest etiam
aliter quadragenarius numerus intelligi: septies seni
quadraginta duo faciunt; et quemadmodum Israeliticus
populus de Aegyptiaca servitute liberatus, septies
sena, id est quadraginta duo arctissimae viae in
deserto metatus est castra; sed accepto duce Jesu,
aperto mox Jordane promissas sedes victis hostibus
adit: sic Dominus Jesus quadragesima secunda generatione,
et quo mundus credente Abraham caecitatis
tenebras discussit, in carne veniens ad participandum
nobiscum mortalitatem descendit. Et per tot
viros quasi ejusdem numeri mansiones ad intelligibilem
Jordanem, id est, virginem Mariam sancti Spiritus
gurgite plenam, duce Jesu Christo ventum sit:

qui quasi hamus positus, tortuosum draconem aduncatum
occisus occidit. Matthaeus ab Abraham incipiens
usque ad Joseph descendendo, genealogiam Christi
exposuit. Lucas vero a Christo incipiens, usque
ad ipsum Dominum ascendendo, septuaginta septem
generationes enumeravit. In descensione humilitas
Christi designatur, qui, juxta Apostolum, semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens [(Philip. II, 7)]
: in
ascensione exaltatio nostra designatur, quia ad hoc
humiliatus est Christus, ut nos exaltaret. Porro numerus
ille mysticus prorsus omnium remissionem
significat peccatorum; unde in Evangelio dicitur: Non dico tibi usque septies,
et reliqua [(Matth. VIII, 22)] .
Christi autem generatio sic erat. Superius jam nominatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.