PL 92, col. 12

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

progenitoribus, si istam sententiam ad priora
vis addere; si vero ad sequentia, demonstrat quod
isto modo incipiebat fieri.
Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph. Interrogari
solet quare Christus ex virgine, et tamen
desponsata, nasci voluisset. Sed respondendum est
quod quatuor causis hoc ita gestum esse credimus: ut
Maria in Aegypto fugiens, solatium ministerii haberet
a Joseph, et ne quasi adultera lapidaretur, et
Christus quasi fornicationis filius despiceretur, et ut
genus Christi per Joseph ostenderet.
Qui fuit propinquus Mariae. Quia non erat consuetudo
historicis mulieres in genealogia numerare, et
ut diabolum lateret nativitas ejus, aestimantem Christum
de Joseph semine natum; aliter enim in eum

manus extendere non auderet.
Inventa est in utero habens de Spiritu sancto. A
Joseph in utero eam habere dicit inventam; et licet
quasi specialiter dicat de Spiritu sancto, tamen credere
debemus quod hominem Jesum non solus Spiritus
sanctus, sed tota Trinitas in utero Virginis
formavit. Ideo namque specialiter quasi de Spiritu
sancto dicit, quia illum Deus Trinitas formavit in
Virgine; qui adventu suo donum Spiritus sancti in
se credentibus large ministravit.
Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam
traducere, voluit occulte dimittere eam.
Ea quippe justitia ut misericorditer propinquae
consuleret justus erat, de qua Scriptura dixit: Misericordiam
volo et non sacrificium [(Matth. XII, 7)]
;

non ea qua Scribae et Pharisaei elati, justos se quasi
aemulatores legis aestimabant, cum crudeliter proximorum
sanguinem effunderent, propter transgressionem
legis, quam nequaquam ipsi observabant.
Ipse autem salvum faciet populum suum a peccatis
eorum. Illum, de quo dictum est in Evangelio, populum
sine dubio: Quotquot autem receperunt eum, et
reliqua [(Joan. XI, 12)] : non illum, de quo dictum est: In propria venit, et sui eum non receperunt
[(Joan.
I, 11)]
.
Et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum
primogenitum. Non, ut quidam male aestimant, Maria
post Christum alios filios de Joseph peperit, qui fratres
sunt Domini dicti; sed donec hoc loco pro infinito

tempore ponitur, sicut in Psalmis dictum est: Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum [(Psalm. CIX, 1)]
.
Et notandum quod omnes unigeniti
primogeniti dici possunt. Porro omnes primogeniti
non possunt, cum eos alii sequuntur; et recte primogenitus
dictus est, quia in multis fratribus primus
devicta morte surrexit, eisque resurgendi praebebat
exemplum.
CAPUT II.
Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda. Ad distinctionem
alterius Bethlehem, quae est in tribu Zabulon,
nominavit.
Ecce Magi ab Oriente, usque, Venimus adorare eum.
Magi non propter magicam artem sic nominantur,
sed propter aliquam philosophiam, in qua successores

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.