PL 92, col. 13

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

Balaam esse creduntur, et propter prophetiam
ejus incitati, visa nova stella natum regem quaerebant,
qui confringere omnes duces alienigenarum
prophetatus est ex divino eorum.
Et congregans omnes principes sacerdotum, usque, in Bethlehem Judae.
Quod magis tunc stella non apparuit,
quia eos ante ducebat, ad Judaeorum factum
est damnationem, ut exquisiti ab Herode, locum nativitatis
Christi exprimerent, ne ullam excusationem
haberent ignorantiae, post neglectam fidem: cum
ante nativitatem ejus non solum quod nasci deberet,
sed ubi nasciturus esset, demonstrarent. Mystice
autem tres Magi tres partes mundi significant,
Asiam, Africam, Europam, sive humanum genus,
quod a tribus filiis Noe seminarium sumpsit.
Et ecce stella quam viderunt in oriente antecedebat
eos, usque, dum veniens staret supra ubi erat puer.
Porro haec stella prophetiam significat, quae ab initio
promissae benedictionis semini Abrahae quasi praeteriens
Christum venturum esse promisit, usque dum
natum in plenitudine temporis ostendebat.
Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno
valde. Id est, intelligentes finitam esse prophetiam
inenarrabili gaudio gratulantur, qui de tribus partibus
mundi ad fidem Christi conveniunt.
Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria
matre ejus. Id est, per fidem Ecclesiam ingredientes,
Christum cum primitiva Ecclesia invenerunt,
quae ex Israelitico populo conversa est ad fidem ejus.
Et procedentes adoraverunt eum. Nequaquam adorarent,

si eum Dominum non crederent. Mystice autem
procedebant populi credentium, et adorabant
vera fide et pura confessione.
Et apertis thesauris suis, et reliqua. In auro regalis
dignitas ostenditur Christi; in thure, ejus verum
sacerdotium; in myrrha, mortalitas carnis; aliter:
in auro spiritalis sensus, in thure olfactus virtutum,
in myrrha mortificatio corporis designatur, quae quotidie
omnia ab ista Ecclesia in tribus partibus mundi
dispersa Domino offeruntur. Alii tres species philosophiae
in his muneribus intelligere volunt: physicam,
ethicam, logicam, quas post fidem ad laudem
Dei iste mundus obtulit, cum antea inani studio impendit.
Alii in auro allegoriam, in myrrha historiam,

in thure anagogen, dicunt insinuari.
Et responso accepto, usque, per aliam viam reversi
sunt in regionem suam. Regio nostra est paradisus,
ad quam per obedientiam reverti debet genus humanum,
quod inde per inobedientiam expulsum est.
Herodes vero significat diabolum, ad quem redire
post acceptam fidem prohibemur.
Ecce angelus Domini apparuit, usque, et secessit in
Aegyptum. Joseph significat doctores, Maria Ecclesiam;
Aegyptus vero, quae tenebrae interpretatur,
significat istam gentilitatem; et haec figura Christi
in Aegyptum significat transitum ejus cum Ecclesia
sua de Israelitico populo per praedicatores ad gentes.
Herodes vero significat odium Judaeorum, qui
nomen Christi delere, et credentes in eum perdere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.