PL 92, col. 14

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

cupiebant: sive haereticos, qui Christum alii in humanitate
ejus, alii in divinitate, nec non et in membris
suis occidere quaerebant: nox vero significat
ignorantiam, qua Judaei in errore suo relicti sunt,
quando apostoli lucem fidei gentibus intimabant.
Et erat ibi, usque, ex Aegypto vocavi filium meum.
Obitus Herodis significat finem odii Judaeorum,
quando ante diem judicii Christus ad Judaeos per
doctores ultimi temporis revertetur; non quod gentilitatem
relinquat, sed ut in utrisque regnet.
Tunc Herodes videns quomodo illusus esset a magis. Verisimile est quod postquam magi nihil renuntiaverunt
Herodi, eum putasse illos fallacis stellae visione
deceptos, ad se, non invento rege nato, erubuisse
revertere, et ita timore depulso, aliquod temporis

quievisse de persequendo puero; sed post, rebus
divulgatis quae in templo factae dictaeque fuerant a Simeone
et Anna, sensisse se a Magis illusum, ac deinde
ad necem Christi cupiens pervenire, non solum in Bethlehem,
verum in omnibus circa finibus, sicut modum
in nullo tenuit. Omnes a filio unius noctis usque ad
filium duorum annorum occidit. Secundum tempus,
quod exquisierat a Magis, tractans iniquus rex quod
possibile esset regi Deo nascenti, cui famulabantur
sidera coeli, in invalidiore aetate anni unius vel duorum
puer apparere oculis hominum; et rursus si
vellet parvitate corporis celare aetatem naturae, utrum
post annum nativitatis Domini an duos hanc necem
conficeret, non apparet; nisi forte dicamus quod
post annum evolutum, et quatuor dies sequentis anni

infantes jusserit occidi, ubi dies passionis eorum a
catholica veneratur Ecclesia.
Tunc adimpletum est, usque, noluit consolari, quia
non sunt. Quaeritur quomodo Rachel filios Juda, id
est Bethlehem, quasi suos ploret, quae est mater filiorum
Benjamin. Sed respondendum est, sive quod in
Bethlehem sepulta sit, et inde matris nomen acceperit,
sive quod conjunctae sunt tribus Juda et Benjamin
per occasionem in Bethlehem finibus occidendorum
puerorum ultra terminos Juda, etiam in Benjamin
persecutionem desaevisse. Rama enim nomen
loci est juxta Gabaa, sed interpretatur excelsus, et
significat quod lamentatio percussionis longe sit lateque
dispersa. Secundum vero allegoriam Rachel,

quae ovis Dei, sive videns Deum interpretatur,
significat Ecclesiam, quae tota mentis intentione
Deum videre cupit: et ipsa est ovis centesima, quam
relictis nonaginta novem ovibus, id est ordinibus
angelorum in coelo, pastor bonus quaerebat in terra.
Interfectio parvulorum occisionem significat martyrum
Christi, quos Ecclesia plorans non vult temporalem
consolationem accipere, quia ad istud saeculum
non sunt reversuri qui semel sunt cum Christo
coronati: sive interfectores martyrum deplorat,
quos primum in filios habere desiderabat. Et non
sunt, id est, ad vitam destinati, sed ad aeternam
damnationem tendunt.
Defuncto autem Herode. Hic namque Joseph,
Enochi et Eliae, et praedicatorum novissimi temporis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.