PL 92, col. 15
In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne
typum tenet, quia a Deo moniti, finito odio Judaeorum,
post ingressum gentium ad fidem, Christum Judaico
populo praedicabunt.
Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea, usque, quoniam Nazaraeus vocabitur. Archelai regnum
imperium Antichristi significat in sequacibus suis,
quorum se consortio jungere timent verae fidei praedicatores.
Galilaea interpretatur transmigratio perpetrata.
Nazareth vero virgultum sive flos: et significat
Ecclesiam catholicam, in qua habitat Christus
cum praedicatoribus suis, quae ab infidelitate ad fidem,
a vitiis ad virtutes transmigraverat: et quae
pullulat imperfectione operum, florescitque in virtutibus,
per prophetas dicit plurali numero, quod
fixum testimonium non posuit de Scripturis, nam
Nazaraeus potest dici sanctus Dei, quia omnes prophetae
sanctum Dei venturum nuntiabant.
CAPUT III.
In diebus illis venit Joannes Baptista, usque, appropinquabit
enim regnum coelorum. In deserto Judaeae
dicit, quia sicut illis ante prophetatum est, Ecce
relinquetur domus vestra deserta: sic in diebus Joannis
ex multa parte fuit Judaea deserta, qui revertentibus
paulo ante Judaeis de captivitate, quae sub
Zorobabel fuit, multi propter uxores et filios in captivitate
acceptos, ad terram suam redire nolentes,
in peregrinatione remanserunt. Mystice autem Joannes
significat Salvatorem, qui praedicabat desertae
Judaeae, id est, propter transgressionem legis a Deo
derelictae, regnum appropinquasse dicit: quod ille
appropinquabat qui aditum coelestis regni hominibus
reseravit: sive Ecclesiam futuram esse praedicabat,
quae saepissime in Scripturis coelestis regni nomine
notatur.
Hic est enim, de quo dictum est per Isaiam prophetam
dicentem: Vox clamantis in deserto: Vox nominatus,
quia verbum praecedebat; clamantis, id est,
Domini per ipsum loquentis, Parate viam Domini [(Isa. XL, 3)]
;
ad hoc enim Vox verbum praeibat, ut
viam Domini ad cor nostrum per fidem praedicationis
sterneret: rectas facite semitas ejus, ad se venienti
Domino semitas facit, qui nullum ei obstaculum
opponit quo iter festinantis impediat.
Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis
camelorum. Austeritatem vestium ostendebat, quia
poenitentiam praedicabat, eo quod poenitentia sit in
cilicio et cinere facienda.
Et zonam pelliceam circa lumbos ejus. Zona pellicea
mortificationem carnis, et frenatam luxuriam
ostendit fieri debere in poenitentibus.
Esca autem ejus erat locusta et mel silvestre. Locusta
modum digiti tenet, et est bona ad manducandum:
habet alacrem volatum, sed cito deciduum;
haec ostendit doctrinam Joannis bonam esse obedientibus,
opereque eam perficientibus: sed cito
veniente eminentiore doctrina Christi timendam.
Porro mel silvestre folia sunt arboris mirae dulcedinis,
quod doctrinae Joannis nimiam suavitatem
ostendit. Mystice autem Joannes significat Christum,