PL 92, col. 135
In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne
officium angelos posse vocari, dicente propheta: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent
ex ore ejus, quia angelus Domini excercituum est [(Malach. II)]
.
Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, etc.
Constat quia unigenitus Filius Verbum Patris vocatur,
Joanne attestante qui ait: In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [(Joan. I)]
.
Et ex ipsa nostra locutione cognoscimus
quia prius vox sonat, ut verbum postmodum
possit audiri. Joannes ergo vox a propheta vocatur,
quia verbum praecedit. Adventum itaque dominicum
praecurrens vox dicitur, quia per ejus ministerium
Patris Verbum ab hominibus auditur. Qui etiam in
deserto clamat, quia derelictae ac destitutae Judaeae
solatium redemptionis annuntiat. Quid autem clamaret,
aperitur cum subditur: Parate viam Domini, rectas
facite semitas ejus. Omnis qui fidem rectam et
bona opera praedicat, quid aliud quam venienti Domino
ad corda audientium viam parat, ut haec vis
gratiae penetret, ut lumen veritatis illustret, et rectas
Deo semitas faciat, dum mundas in animo cogitationes
per sermonem bonae praedicationis format? Sane
notandum quod ex testimoniis propheticis quae posuit
Marcus, unum solummodo in Isaia, alterum vero
invenitur in Malachia. Nec tamen falli aut fallere
putandus est evangelista, qui hoc scriptum dicat in
Isaia quod Isaias non scripserit, sed potius intelligendum
quod etsi non haec verba quae de Malachia
posuit inveniuntur in Isaia, sensus tamen eorum
invenitur in Isaia, et in nonnullis locis aliis, et manifestius
in eo quod hic ipse subjunxit: Vox clamantis
in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas
ejus. Quis enim non videat quanta sit in utraque
sententia concordia? Nam quod dixit Malachias,
mittendum angelum ante faciem Domini qui praepararet
viam ejus, hoc est utique quod dixit Isaias,
vocem clamantis audiendam in deserto, qui diceret: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
Quia
sicut Joannes recte angelus potuit vocari, pro eo
quod faciem Domini evangelizando praevenit, ita recte
appellari et vox potuit, quia Verbum Dei sonando
praeibat, sicut et supra dictum est. In utraque
autem sententia similiter paranda via Domini praedicatur.
Ideoque non fallitur evangelista, qui hoc
dictum ab Isaia scribit: quod etsi non eisdem verbis,
eodem tamen sensu ab ipso scriptum invenit.
Potuit autem fieri ut animo Marci Evangelium conscribentis
pro Malachia Isaias occurreret, ut fieri
solet. Quod tamen sine ulla dubitatione emendaret,
saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne
vivente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi
suae quae sancto Spiritu regebatur, non frustra
occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, quia ita
Dominus hoc scribi constituit. Cur autem ita constituerit
Dominus, prima illa causa utilissima debet
facillime cogitari, etiam sic esse insinuatum, ita omnes
sanctos prophetas uno spiritu locutos mirabili
inter se consentione constare, ut hoc multo amplius