PL 92, col. 134

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

commonitus hortatu, prout Dominus dederit, scripturi,
maxime quae in Patrum venerabilium exemplis
invenimus, hinc inde collecta ponere curabimus.
Sed et nonnulla propria ad imitationem sensus eorum,
ubi opportunum videbitur, interponemus, lectoremque
supplex obsecro, ut si haec nostra opuscula
transcriptione digna duxerit, annotationem
nominum eorum quae supra apposita sunt, diligens
scriptura conservet, quomodo in expositione Evangelii
beati Lucae, quam ante annos plurimos auxiliante
Dei gratia composuimus, constat esse factitatum.
Orantem pro nobis sanctitatem tuam coelestis
semper gratia protegat. Sed et hoc ante omnia cunctos
qui haec forte lecturi sunt deprecor in Domino,
ut pro meis et corporis et animi fragilitatibus,

apud pium Judicem intercessores existere dignentur.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM.

ab initio evangelicae praedicationis incipiens, pervenit
ad tempus usque ascensionis Domini, et praedicationis
discipulorum ejus cunctis gentibus per orbem.
Lucas, a nativitate praecursoris inchoans Evangelium
terminavit in ascensione dominica, cum redeuntes
discipuli Jerosolymam adventum sancti Spiritus
divinis in laudibus exspectabant. Joannes, ab

aeternitate verbi Dei, per quod omnia facta sunt,
principium sumens, et ipse ad tempus usque dominicae
resurrectionis evangelizando pertingit. Scripturus
ergo Evangelium Marcus, congrue primo
omnium ponit testimonia prophetarum quibus hoc
futurum jam olim praecinebant. Ut eo cunctis vera
ac sine scrupulo dubietatis suscipienda quae scriberet
intimaret, quo haec a prophetis sancto Spiritu
impletis antea praescita ac praedicta esse monstraret,
simulque uno eodemque Evangelii sui principio
et Judaeos qui legem ac prophetas susceperant, ad
suscipienda etiam Evangelii sacramenta quae ipsorum
prophetae praedixerant instituit, et gentiles, qui
per omnia Evangelii praeconia ad Dominum venerant,
ad auctoritatem quoque legis et prophetarum

suscipiendam venerandamque provocat, ne si qui
juxta haereticos aut Vetus solummodo Testamentum,
aut solummodo Novum suscepisset, alienus a testamento
Dei remaneret.
Ecce mitto angelum meum, etc. Angelus vocatur
Joannes, non naturae societate juxta haeresim Origenis,
sed officii dignitate. Angelus enim Graece,
Latine nuntius dicitur. Quo nomine recte appellari
potuit homo ille qui fuit missus a Deo ut testimonium
perhiberet de lumine [(Joan. I)]
, et venientem in carne
Dominum mundo nuntiaret. Nec mirandum mystice
Angelum nominari eum quo inter natos mulierum
major nemo surrexit [(Matth. XI)]
, cum constet omnes
qui sacerdotii gradu rite funguntur ob evangelizandi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.