PL 92, col. 133

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

Alexandriae primam Ecclesiam adhuc judaizantem,
quasi in laudem gentis suae librum super eorum
conversatione scripsit. Et quomodo Lucas enarrat
Jerosolymae credentes omnia habuisse communia,
sic et ille quod Alexandriae sub Marco fieri doctore
cernebat memoriae tradidit. Tradunt autem hunc
natione Israelitica, et sacerdotali ortum prosapia, ac
post passionem ac resurrectionem Domini Salvatoris,
ad praedicationem apostolorum evangelica fide ac
sacramentis imbutum, atque ex eorum fuisse numero,
de quibus scribit Lucas, quia multa etiam
turba sacerdotum obediebat fidei [(Act. VI)]
. Quapropter
ut pote legalibus institutus edictis, optimum per omnia
vivendi ordinem genti, quam ad fidem vocabat,
praemonstravit. Sed et canonicam Paschae observantiam,

quae universis Christi Ecclesiis foret imitabilis,
ostendit. In cujus Evangelium tuo, dilectissime antistitum
Acca, nec non et aliorum fratrum plurium

Initium Evangelii Jesu Christi, etc. Sicut scriptum
est in Isaia propheta. Conferendum hoc Evangelii
Marci principium principio Matthaei, quo ait: Liber
generationis Jesu Christi, filii David, etc. Atque ex
utroque unus Dominus noster Jesus Christus, Dei et
hominis Filius est intelligendus. Et apte primus

evangelista Filium hominis eum, secundus Filium
Dei nominat, ut a minoribus paulatim ad majora
sensus noster exsurgeret, ac per fidem et sacramenta
humanitatis assumptae, ad agnitionem divinae
aeternitatis ascenderet. Apte qui humanam erat generationem
descripturus a Filio hominis coepit, David
videlicet sive Abrahae, de quorum stirpe substantiam
carnis assumpsit. Apte is qui librum suum
ab initio Evangelicae praedicationis inchoabat Filium
magis Dei appellare voluit Dominum nostrum Jesum
Christum, quia nimirum et humanae erat naturae de
progenie patriarcharum, sive regum, veritatem carnis
suscipere, et divinae fuit potentiae Evangelium
mundo praedicare. Evangelium quippe bonum nuntium
dicitur. Quod autem melius est nuntium quam:
Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum [(Matth. III)]
?
Hominis itaque est humanitus
nasci, Dei vero, regni coelestis introitum poenitentibus
praedicare. Et ideo Matthaeus recte Filium David
nuncupat, quem in carne venientem asseverat.
Recte Marcus Filium Dei, quem in prima voluminis
sui fronte auctorem Evangelii et sponsorem regni
designat aeterni. Ubi notandum quod Evangelistae
sancti, qui dispensationem nobis dominicae incarnationis
scriptam reliquere, uno quidem spiritu accensi
ad officium scribendi accesserunt, sed diversum narrationis
suae primordium singuli, diversum statuere
terminum. Matthaeus namque, a nativitate dominica
exordium sumens, ad tempus usque dominicae resurrectionis
seriem suae narrationis perduxit. Marcus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.