PL 92, col. 38

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

Nullus sapientium ab haereticis vel infidelibus
flagrantiam sanctitatis, aut dulcedinem poterit invenire
veritatis. Aliter spinas reor et tribulos posse significare
saeculi curas, et vitiorum compunctiones,
ut: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi [(Gen.
III)]
, ficus vero et uva dulcedinem novae conversationis,
quam Dominus esuriit in nobis, et fervorem
dilectionis, quae laetificat cor hominis.
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem
arbor fructus malos facit, et reliqua.
Per arborem intelligimus seu bonam seu malam
voluntatem. Fructus autem opera, quae nec bonae voluntatis,
mala, nec malae esse possunt voluntatis
bona, quae fit etiam bona, dum convertitur ad summum
et incommutabile bonum, et impletur bono, ut

faciat fructum bonum. Ac per hoc est quod dicitur
auctor omnium bonorum, hoc est, et naturae bonae et
voluntatis.
Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur,
et in ignem mittetur. Quia unusquisque versus
per validam judicii sententiam in gehennae ignem
mittetur, qui hic boni operis fructum fecisse non
invenitur.
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit
in regnum coelorum, et reliqua.
Utrumque enim servis Dei necessarium est, ut et
opus sermone, et sermo operibus comprobetur.
Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine,
nonne in tuo nomine prophetavimus et in tuo nomine
daemonia? et reliqua.
Non enim ipsius meritum, qui talia facit, sed invocatio
nominis Christi hoc agit, ob condemnationem
eorum qui invocant, vel ob utilitatem eorum qui audiunt
et vident.
Et tunc confitebor illis quia nunquam novi vos, etc.
Signanter dixit Confitebor, quia multo ante tempore
dicere simulabant. Non novi vos dicit, id est, non
approbo vos, quia nullo modo Deus probat, quem
fidei pietas non commendat.
Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea,
assimilabo eum viro sapienti, qui aedificavit suam domum
supra petram. Si petra Christus est, sicut multa
praedicant Scripturarum testimonia, ille aedificavit in
Christo, qui quod audit ab illo facit.
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt
venti, et irruerunt in domum illam, et reliqua.
Pluvia quoque, quia domum subvertere nititur,
diabolus est; flumina, Antichristi; venti, spiritales
nequitiae in coelestibus. Qui autem non solum verba
Dei audit, sed firmiter facit, nihil horum timet, quia
domum aedificatam habet supra petram.
Et omnis qui audit verba mea haec, et facit ea similis
erit qui aedificavit domum suam super arenam.
Fundamentum stabile et firmum Dominus noster
Jesus Christus, super quod fundatur catholica
Ecclesia: super arenam vero, quae fluida est, et in
unam copulam redigi non potest, omnis haereticorum
sermo ad hoc aedificatur, ut corruat.
Et descendit pluvia, usque Et cecidit. Quid enim in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.