PL 92, col. 143

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

Psalmista postulat: Delicta quis intelligit? Ab occultis
meis munda me, Domine [(Psal. XVIII)]
.
Et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lassescere,
et aegrotationis sentire molestiam. Verum
sanitas quae Domini confertur imperio, simul tota
redit. Nec solum ipsa redit, sed et tanto robore comitante,
ut eis continuo qui se adjuverant ministrare
sufficiat, et, juxta leges tropologiae, membra quae
servierant immunditiae ad iniquitatem ut fructificarent
morti, serviant justitiae in vitam aeternam.
Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant
ad eum, etc. Solis occubitus passionem mortemque
significat illius qui dixit: Quandiu in mundo sum, lux
sum mundi [(Joan. IX)]
. Et sole occidente, plures daemoniaci

quam ante, plures sanantur aegroti. Quia
qui temporaliter in carne vivens paucos Judaeorum
docuit, calcato regno mortis, omnibus per orbem
gentibus, fidei salutisque dona transmisit. Cujus
ministris quasi vitae lucisque praeconibus Psalmista
canit: Iter facite ei qui ascendit super occasum [(Psal.
LXVII)]
. Super occasum quippe Dominus ascendit,
quia unde in passione occubuit, inde majorem suam
gloriam resurgendo manifestavit.
Et daemonia multa ejiciebat, etc. Lucas de his
scribit apertius: Exibant etiam daemonia a multis
clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei. Et increpans
non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse
Christum [(Luc. IV)]
. Daemonia ergo Filium Dei confitebantur;
et sciebant ipsum esse Christum, quia

quem dierum XL jejunio fatigatum diabolus hominem
cognoverat, nec tentando valebat an et Dei Filius
esset experiri; jam nunc per signorum potentiam
vel intellexit, vel potius suspicatus est esse Filium
Dei. Non ergo ideo Judaeis eum crucifigere persuasit,
quia Christum sive Dei Filium non esse putavit, sed
quia se morte illius non praevidit esse damnandum.
Vere enim de hoc mysterio a saeculis abscondito
dicit Apostolus quod nemo principum hujus saeculi cognovit.
Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent [(I Cor. II)]
. Quare autem Dominus se
loqui daemonia prohibeat, Psalmista manifestat qui
ait: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras
justitias meas, et assumis testamentum meum per os

tuum? Tu vero odisti disciplinam [(Psal. XLIX)]
, et
caetera. Ne quis dum praedicantem audit, sequatur
errantem. Improbus enim magister est diabolus, qui
falsa veris saepe permiscet, ut specie veritatis testimonium
fraudis obtexat.
Et diluculo valde surgens, egressus abiit in deserum
locum, etc. Si occasui solis mors exprimitur
Salvatoris, quare non diluculo redeunte resurrectio
ejus indicetur? Cujus manifestata luce abiit in desertum
gentium, ibique in suis fidelibus orabat,
quia corda eorum per gratiam sui Spiritus ad virtutem
orationis excitabat. Et erat praedicans in synagogis
eorum et omni Galilaea, et daemonia ejiciens. In
hac praedicatione quam dicit eum habuisse in omni
Galilaea intelligitur etiam sermo ille habitus in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.