PL 92, col. 144

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

monte, cujus commemorationem facit Matthaeus.
Namque Marcus ita sequitur:
Et venit ad eum leprosus deprecans eum, etc. De
hoc leproso mundato connectit, ut ipse intelligatur
quem Matthaeus commemorat tunc esse mundatum,
quando post illum sermonem Dominus de monte
descendit. Sic enim ait Matthaeus: Cum autem descendisset
de monte, secutae sunt eum turbae multae [(Matth. VIII)]
.
Et ecce leprosus veniens adorabat eum
dicens: Domine, si vis, potes me mundare, etc. Et
quia Dominus ait: Non veni solvere legem, sed
adimplere [(Matth. V)]
, ille qui excludebatur a lege,
purgari se Domini potestate praesumens, non ex lege
sed supra legem esse gratiam judicabat, quae leprosi
maculam posset abluere. Verum ut in Domino potestatis

auctoritas, ita in illo fidei constantia declaratur.
Ille in faciem procidit, quod humilitatis est
et pudoris, ut unusquisque de suae vitae maculis erubescat;
sed confessionem verecundia non repressit.
Ostendit vulnus, remedium postulavit, et ipse religionis
et fidei plena confessio est. Si vis, inquit, potes me mundare.
In voluntate Domini tribuit potestatem.
De voluntate autem Domini non quasi
pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis
suae conscius non praesumpsit. Jesus autem misertus
ejus extendit manum suam, et tangens eum ait illi: Volo, mundare. Et cum dixisset, statim discessit ab
eo lepra, et mundatus est.
Nihil medium est inter
opus Dei atque praeceptum, quia in praecepto est
opus. Denique dixit et facta sunt [(Psal. XXXII)]
. Vides

ergo quod dubitari non potest quin voluntas Dei
potestas sit? Si ergo voluntas ejus potestas est, qui
unius voluntatis asserunt, unius utique asserunt
potestatis. Itaque quasi potestatem habens sanandi,
et jubendi auctoritatem, operandi testimonium non
refugit. Volo enim dicit propter Photinum, imperat
propter Arium, tangit propter Manichaeum. Et lex
quidem tangi leprosos prohibet; sed quia Dominus
legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non
ergo ideo tetigit, quia sine tactu mundari non poterat,
sed ut probaret quia subjectus non erat legi.
Nec contagium timebat ut homines, sed quia contaminari
non poterat qui alios liberabat, lepra tactu
Domini fugatur, quae solebat contaminare tangentem.

Simulque illud mirabile, quod eo sanavit genere,
quo fuerat obsecratus. Si vis, potes me mundare.
Volo, inquit, mundare. Habes voluntatem, etiam
habes pietatis effectum. Non ergo (ut plerique Latinorum
putant) jungendum est et legendum Volo
mundare, sed separatum, ut primum dicat volo,
deinde imperet, mundare.
Et comminatus est ei statim, et ejecit illum, etc.
Quare praecipitur nemini dicere, nisi ut diceret non
vulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non
solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam
gratiae.
Sed vade et ostende te principi sacerdotum, etc. Ostendere
se sacerdoti jubetur, ut intelligeret sacerdos
cum non legis ordine, sed gratia Dei supra legem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.