PL 92, col. 148

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

statim cognito, Jesus spiritu suo quia sic cogitarent
inter se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus
vestris? Ostendit se Deum, qui potest cordis occulta
cognoscere. Et quodam modo tacens loquitur: Eadem
majestate et potentia qua cogitationes vestras
intueor, possum et hominibus delicta dimittere. Ex
vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Quid
est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata,
an dicere: Surge et tolle grabatum tuum et ambula?
Inter dicere et facere, multa distantia est. Utrum
sint paralytico peccata dimissa, solus noverat qui
dimittebat. Surge autem et ambula, tam ille qui surgebat
quam ii qui surgentem videbant approbare poterant.
Fit ergo carnale signum, ut probetur spirituale,
quanquam ejusdem virtutis sit et corporis et

animae vitia dimittere. Et datur nobis intelligentia,
propter peccata plerasque evenire corporum debilitates.
Et idcirco forsan prius peccata dimittuntur, ut
causis debilitatis ablatis, sanitas restituatur. Quinque
siquidem sunt differentiae causarum pro quibus
in hac vita molestiis corporalibus affligimur. Aut
enim ad merita augenda per patientiam justi corporis
infirmitate gravamur, ut beati patres, Job et Tobias
et innumeri martyres in utroque Testamento. Aut
ad custodiam virtutum perceptarum, ne superbia
tentante dispereant, sicut apostolus Paulus, cui ne
magnitudine revelationum extolleretur, datus est stimulus
carnis suae angelus Satanae, qui eum colaphizaret.
Aut ad intelligenda et corrigenda peccata nostra
sicut Maria soror Aaron in eremo ob verba temeritatis

et superbiae lepra percussa est. Vel sicut paralyticus
de quo tractamus, qui nonnisi dimissis primo
peccatis, potuit ab infirmitate curari. Aut ad gloriam
Dei salvantis sive per seipsum sive per famulos suos,
sicut caecus natus in Evangelio, qui neque ipse peccavit
neque parentes ejus, sed ut manifestarentur opera
Dei in illo. Sicut Lazarus, cujus infirmitas non fuit
ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificaretur Filius
Dei per eam. Aut ad inchoationem damnationis
aeternae, quod reproborum est, et proprium, sicut
Antiochus et Herodes, qui utrique suo tempore adversus
Deum repugnantes, quod tormentorum in
gehenna perpetuo passuri essent, praesentium afflictionum
misera cunctis ostendebant. Quibus congruit
illud prophetae: Et duplici contritione contere eos.

Unde necesse est in omnibus quae temporaliter adversa
patimur, cum humilitate Domino gratias agamus,
et infirmitatis nostrae conscii de collatis nobis
remediis gratulemur. Necesse est ut ad conscientiam
nostram reversi solerter opera nostra simul et
cogitationes exploremus, et quidquid nos peccasse
deprehendimus, digna castigatione purgemus; quidquid
de his quae nos recte fecisse credebamus, vitio
in nobis elationis perisse comperimus, et hoc humili
satisfactione castigemus. Haec enim nobis saepius fit
causa flagellorum. Caeterum innocentes et justos ob
augmenta praemiorum flagellari, perfectorum est, et
donum speciale virorum. Verberibus autem temporalibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.