PL 92, col. 149

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

ad aeterna tormenta compelli, impoenitentium
est poena reproborum.
Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis, etc. Si et Deus est juxta Psalmistam, qui quantum
distat Oriens ab Occasu elongavit a nobis iniquitates
nostras, et Filius hominis potestatem habet in
terra dimittendi peccata, ergo idem ipse et Deus, et
filius hominis est, ut et homo Christus per divinitatis
suae potentiam peccata dimittere possit, et idem
Deus Christus per humanitatis suae fragilitatem pro
peccatoribus mori Spiritualiter autem de grabato
surgere est animam se a carnalibus desideriis ubi
aegra jacebat abstrahere. Grabatum vero tollere est
ipsam quoque carnem per continentiae frena correptam,
spe coelestium praemiorum a deliciis segregare

terrenis. Sublato autem grabato domum ire, ad
paradisum redire est. Haec etenim vera est domus
nostra, quae hominem prima suscepit, non jure amissa,
sed fraude, tandem restituta per eum qui fraudulento
hosti nihil debuit. Aliter sanus qui languerat
domum reportat grabatum, cum anima, remissione
accepta peccatorum, ad internam sui custodiam
cum ipso se corpore refert, ne quid post veniam
unde iterum juste feriatur admittat. Et statim ille surrexit,
et sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut
mirarentur omnes, et honorificarent Deum dicentes,
Quia nunquam sic vidimus. Quam miranda divinae
potentiae virtus, ubi nulla temporis interveniente
morula, jussu Salvatoris salus festina comitatur!
Merito qui adfuerant, damnatis blasphemiae

jaculis, ad laudem tantae majestatis stupentia corda
convertunt. Et egressus est rursus ad mare, omnisque
turba veniebat ad eum, et docebat eos. Docens
in Capharnaum Dominus, virtutem doctrinae suae
coelestem paralytici curatione commendabat. Quo
facto egressus est ad mare, ut non solum civilem
vitam hominum in via veritatis institueret, verum
etiam habitatoribus maris Evangelium regni praedicaret,
eosque fluctivagos rerum labentium motus
contemnere ac fidei firmitate superare doceret. Denique
advenientem ad se ibi turbam plurimam docet.
Ibi publicanum de teloneo vocatum apostolum et
evangelistam facit. Ibi multos peccatores per poenitentiam
correctos sua dignos coena, suorum auditu

reddit arcanorum, atque ab undis tumentibus, ac
cetis cupiditatum fallentium sequestratos ad soliditatem
quietae conversationis, quae est in spe coelestium
bonorum pertrahit. Nam sequitur:
Et cum praeteriret, vidit Levi Alphei, etc. Ad teloneum,
ad curam dispensationemque vectigalium
dicit; τέλος enim Graece, Latine vectigal nominatur:
idem autem Levi qui et Matthaeus est. Sed
Lucas Marcusque, propter verecundiam et honorem
evangelistae, nomen ponere noluerunt vulgatum.
Ipse autem Matthaeus, juxta illud quod scriptum
est, justus accusator sui est: in primordio sermonis
Matthaeum se et publicanum nominat; ut ostendat
legentibus nullum debere conversum de salute
diffidere, cum ipse de publicano in apostolum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.