PL 92, col. 150

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

de teloneario in evangelistam sit repente mutatus.
Et surgens secutus est eum. In Evangelio Lucae
plenius scriptum est: Et relictis omnibus surgens
secutus est eum [(Luc. V)]
. Intelligens ergo Matthaeus quid
sit veraciter Dominum sequi, relictis omnibus sequitur.
Sequi enim imitari est. Ideoque ut pauperem
Christum non tam gressu quam affectu consectari
posset, reliquit propria, qui rapere solebat aliena.
Perfectamque nobis abrenuntiationis saeculi formam
tribuens, non solum lucra reliquit vectigalium, sed
periculum contempsit, quod evenire poterat a principibus
saeculi, quia vectigalium rationes imperfectas
atque incompositas reliquerit. Tanta enim cupiditate
sequendi Dominum ductus est, ut in nullo prorsus
hujus vitae respectum vel cogitationem sibimet

reservarit. Si quidem ipse Dominus qui hunc exterius
humana allocutione ut se sequeretur vocavit,
intus divina inspiratione ut mox vocantem sequeretur
accendit, ipse invisibiliter quo modo sequendum
esset edocuit. Propter quod ille merito obedientiae
dum humana contemnens negotia deserit, dominicorum
fidelis dispeusator factus est talentorum.
Et factum est cum accumberet in domo illius,
multi publicani, etc. Scribit evangelista Lucas quod
fecerit ei convivium magnum Levi in domo sua,
quod mysteriorum figuris apte congruit. Qui enim
domicilio Christum receperit interno, maximis delectationibus
exuberantium pascitur voluptatum. Itaque
Dominus libenter ingreditur, et in ejus qui crediderit
recumbit affectu. Et hoc est bonorum operum spirituale

convivium quo dives populus eget, pauper
epulatur. Publicani autem sicut etiam nomine probant,
appellantur ii qui vectigalia publica exigunt,
sive qui conductores sunt vectigalium fisci, vel rerum
publicarum, necnon et ii qui saeculi hujus lucra per
negotia sectantur, eodem vocabulo censentur. Viderant
itaque publicanum a peccatis ad meliora conversum
locum invenisse poenitentiae, et ob id etiam
ipsi non desperant salutem. Neque vero in pristinis
vitiis permanentes publicani veniunt ad Jesum, ut
Pharisaei et Scribae murmurantes, sed poenitentiam
agentes, ut sequens Evangelistae sermo significat,
dicens: Erant enim multi, qui et sequebantur eum.
Ibat autem Dominus ad convivia peccatorum, ut
occasionem haberet docendi, et spirituales invitatoribus

suis praeberet cibos. Denique cum frequenter
pergere ad convivium describant, nihil refertur aliud
nisi quid ibi fecerit, quid docuerit, ut et humilitas
Domini eundo ad peccatores, et potentia doctrinae
ejus in conversione poenitentium demonstretur.
Et Scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum
peccatoribus, etc. Si per Matthaei electionem et vocationem
Publicanorum fides exprimitur gentium,
quae prius mundi lucrum inhiabant, at nunc cum Domino
epulis charitatis et bonorum operum sedula devotione
reficiuntur, profecto supercilium Scribarum
et Pharisaeorum Judaeorum invidiam qua de gentium
salute torquentur insinuat. Quibus ipse loquitur: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.