PL 92, col. 151

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

vos in regno Dei.--Hoc audito Jesus ait illis:
Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent.
Non enim veni vocare justos sed peccatores.
Suggillat Scribas et Pharisaeos, qui justos se putantes
peccatorum consortia declinabant. Se ipsum medicum
dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est
propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati
sumus [(Isai. LIII)]
. Sanos autem et justos appellat eos
qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti
[(Rom. X)]
; qui ex
lege praesumentes Evangelii gratiam non quaerunt.
Porro male habentes et peccatores vocat eos qui suae
fragilitatis conscientia devicti, nec per legem se justificari
posse videntes, Christi gratiae poenitendo colla
submittunt.
Et erant discipuli Joannis, etc. Alii referunt evangelistae
ipsos Pharisaeos ac discipulos Joannis hac
Dominum quaestione pulsasse. Hic vero ita sonare
videtur evangelicus sermo, quasi alii aliqui quos
hujus rei cura movisset, hanc ei quaestionem intulerint.
Unde colligendum a pluribus hanc Domino
objectam esse quaestionem, et a Pharisaeis scilicet et
a discipulis Joannis, et a convivis, vel aliis quibuslibet,
quos hoc movebat, quare discipuli Joannis et
Pharisaei jejunarent; discipuli autem Salvatoris non
jejunarent. Mystico autem sensu potest ita exponi:
quod discipuli Joannis et Pharisaeorum jejunant,
Christi autem non jejunant, quia omnis qui vel de
operibus legis sine fide gloriatur, vel, quod est gravius,
traditiones sequitur hominum, vel certe ipsum

etiam Christi praeconium aure tantum corporis, non
autem et fide cordis percipit, spiritualibus abstinens
bonis jejuno corde tabescit. Qui vero Christi membris
fideli incorporatur amore, non potest jejunare
qui carne ipsius epulatur et sanguine. Aliter Joannes
vinum et siceram non bibit, Dominus cum
publicanis et peccatoribus manducat ac bibit, quia
ille abstinentia meritum auget, cui potentia nulla
naturae. Dominus autem cui naturaliter suppetebat
delicta donare, cur eos declinaret quos abstinentibus
poterat reddere puriores? Sed jejunavit et Christus,
ne praeceptum declinares, manducavit cum
peccatoribus, ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem.
Et ait illis Jesus: Nunquid possunt filii
nuptiarum, quandiu sponsus cum illis est, jejunare?

Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt
jejunare. Venient autem dies cum auferetur ab eis
sponsus; et tunc jejunabunt in illa die. In Matthaeo ita
positum est: Nunquid possunt filii sponsi lugere,
quandiu cum illis est sponsus [(Matth. IX)]
? Sponsus
ergo Christus, sponsa Ecclesia est. De quo sancto
et spirituali connubio apostoli sunt creati. Qui lugere
ac jejunare non possunt, quandiu sponsum in
thalamo vident, et sciunt sponsum esse cum sponsa.
Quando vero transierint nuptiae et passionis ac resurrectionis
tempus advenerit, tunc sponsi filii jejunabunt.
Juxta leges autem tropologiae sciendum
quod quandiu sponsus nobiscum est et in laetitia
sumus, nec jejunare possumus, nec lugere. Cum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.