PL 92, col. 152

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

autem ille propter peccata a nobis recesserit et avolaverit,
tunc indicendum jejunium est, tunc luctus
recipiendus. Nemo assumentum panni rudis assuit
vestimento veteri. Alioquin aufert supplementum novum
a veteri, et major scissura fit. Cum interrogatus
esset Dominus, cur discipuli ejus non jejunarent,
respondit carnales adhuc quosque et necdum passionis
resurrectionisque suae fide solidatos non posse
severiora jejunia et continentiae sustinere praecepta,
ne per austeritatem nimiam etiam credulitatem
quam habere videbantur amittant. Ipsos ergo adhuc
discipulos tanquam vetera vestimenta dicit, quibus
inconvenienter novus pannus assuitur, id est aliqua
particula doctrinae quae ad novae vitae temperantiam
pertinet, quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodam

modo scinditur, cujus particula quae ad jejunium
ciborum valet, importune traditur, cum illa
doceat generale jejunium non a concupiscentia ciborum
tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum.
Cujus quasi pannum, id est partem
aliquam quae ad cibos pertinet, dicit non oportere
hominibus adhuc veteri consuetudini deditis impertiri,
quia et illinc quasi conscissio videtur fieri, et
ipsi vetustati non convenit.
Et nemo mittit vinum, etc. Eosdem quoque veteribus
comparat utribus, quos vino novo, id est spiritualibus
praeceptis facilius disrumpi quam id posse
continere dicit. Erant autem jam utres novi, cum
post ascensum Domini desiderio consolationis ejus
orando et sperando innovabantur. Tunc enim acceperunt

Spiritum sanctum, quo impleti cum linguis
omnibus loquerentur, a Judaeis nescientibus, sed
tamen vere attestantibus, dictum est: Quia musto
pleni sunt isti [(Act. II)]
. Novum enim vinum jam novis
utribus venerat, hoc est Spiritus sancti fervor spiritualium
corda repleverat. Aliter. Cavendum doctori
est ne animae nondum renovatae, sed in vetustate
malitiae perduranti, novorum mysteriorum
secreta committat. Quod si quaerit aliquis quid inter
vinum novum mystice et vestimentum distet novum,
facile patet, quia vino intus reficimur et inebriamur,
vestimento autem forinsecus induimur. Cum
vero utrumque ad significantiam vitae pertineat
spiritualis, vestimentum profecto opera nostra bona
quae foris agimus, et quibus coram hominibus lucemus,

insinuat. Vino autem novo fervor fidei, spei, et
charitatis, quo in conspectu nostri Conditoris in novitate
sensus nostri intus ipsi reformamur, exprimitur.
Et factum est iterum cum Sabbatis, etc. Legimus
in sequentibus quia erant qui veniebant et redibant
multi, et nec manducandi quidem spatium habebant,
et ideo quasi homines esuriebant. Quod autem
spicas segetum manibus confricant, et inediam consolantur,
vitae austerioris indicium est, non praeparatas
epulas, sed cibos simplices quaerentium. Pharisaei
autem dicebant ei: Ecce quid faciunt discipuli
tui Sabbatis quae non licet? Nota quod primi apostoli
Salvatoris litteram Sabbati destruunt adversum Hebionitas.
qui cum caeteros recipiant apostolos, Paulum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.