PL 92, col. 153

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

quasi transgressorem legis repudiant. Mystice
autem discipuli per sata transeunt, illa videlicet de
quibus Dominus ait: Levate oculos vestros et videte
regiones, quia albae sunt jam ad messem. Et qui metit,
mercedem accipit [(Joan. IV)]
, cum doctores sancti
eos quos in fide veritatis instituere quaerunt cura
piae sollicitudinis inspiciunt, et qualiter unumquemque
quove ordine ad salutem attrahere debeant sedula
consideratione perpendunt. Atque ideo nihil
melius esurire quam salutem intelliguntur hominum,
quam ipse messorum primus quondam inter preces
esuriens, mox oblatis sibi eis quas desiderabat dapibus,
audivit: Surge, Petre, occide et manduca [(Act. X)]
.
Et mira sacramenti concordia, quia et ibi mactari ac
manducari jubentur animalia coelitus missa, et hic spicas

Domino lustrante consecratas vulsisse discipuli,
atque juxta aliorum narrationem evangelistarum confricantes
manibus manducasse perhibentur. Hoc est
enim quod ait Apostolus: Mortificate membra vestra
quae sunt super terram, et exuite vos veterem hominem cum
actibus ejus [(Coloss. III)]
. Quia non aliter transit quisque
in corpus Christi, non aliter doctorem profectus sui
fructibus pascit, quam si, veteribus abdicatis concupiscentiis,
novo dilectionis mandato novus homo
fuerit factus. Vellere itaque spicas, est homines a
terrena intentione qua solum mentis quasi radicem
fixerant eruere; fricare autem manibus, exemplis
virtutum ab ipsa etiam carnis concupiscentia quasi
folliculis atque integumentis aristarum puritatem

mentis exuere. Grana vero manducare, est mundatum
quemque a sordibus vitiorum per ora praedicantium
Ecclesiae membris incorporari. Et bene haec
discipuli praegredientes ante Dominum fecisse memorantur,
quia doctoris necesse est sermo praecedat,
et sic cor auditoris subsequens gratia supernae visitationis
illustret. Bene Sabbatis, quia sancti doctores
et ipsi in praedicando pro spe futurae quietis laborant,
et auditores aeque suos admonent non propter amorem
saeculi supervacuis insistere negotiis, sed potius
pro aeterna requie bonis insudare laboribus. Item
per sata ambulant cum Domino, qui divinis obtemperare
studentes imperiis solerter eloquia sacra meditari
delectantur. Esuriunt in satis, cum in eisdem
sacris eloquiis quae legendo pertranseunt panem vitae

invenire desiderant, hoc est, ad illa curant verba
pervenire, quibus ampliorem in se sui Conditoris
amorem incendant. Et hoc in Sabbatis, cum sopita
mente a turbulentis cogitationibus vacare gaudent,
et videre quam suavis est Dominus, quamque beatus
vir qui sperat in eo [(Psal. XXXIII)]
. Assumptoque pietatis
et humilitatis habitu, ad requiem animarum
suarum attingere contendunt. Vellunt spicas quae
forte occurrunt, et tandiu versant manibus contritasque
purgant, donec ad escam perveniant, cum
testimonia Scripturarum ad quae legentes perveniunt
meditando assumunt, et tandiu scrutatione sedula
discutiunt, donec in eis medullam dilectionis quae
latere videbatur invenientes extrahant. Sicut enim
asperitate aristarum, quae horrent, velantur grana

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.