PL 92, col. 154
In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne
tritici quae reficiunt, ita saepe sub ea quae videbatur
utilitate litterae teguntur dona divinae dilectionis, quae
mentes fidelium esurientes sitientesque justitiam
suavitatis internae dapibus pascant. Verum haec mentium
refectio stultis quidem Sabbati defensoribus
displicet, sed a Domino Sabbati probatur, quia qui
solam litterae superficiem sequuntur, nec veram mentium
refectionem nosse, nec ad internam pervenire
animarum requiem norunt. Unde temeritas eorum
merito Veritatis ore confunditur, dum subditur:
Et ait illis: Nunquam legistis, etc.? Ad confutandam
calumniam Pharisaeorum veteris recordatur historiae,
quando David fugiens Saulem venit in Nobe,
et ab Abimelech sacerdote susceptus postulavit cibos [(I Reg. XXI)] .
Qui cum panes laicos non haberet,
dedit ei consecratos, quibus non licebat vesci nisi
solis sacerdotibus et Levitis. Et hoc tantum interrogavit, si mundi essent pueri a mulieribus:
et illo respondente
ab heri et nudiustertius, non dubitaverit
panes dare, melius arbitratus [(propheta dicente, Misericordiam volo, et non sacrificium
[Ose. VI] )] de
famis periculo homines liberare, quam Deo offerre
sacrificium. Hostia enim Deo placabilis hominum
salus est. Opponit ergo Dominus et dicit:
Si et David sanctus est, et Abimelech pontifex a
vobis non reprehenditur, sed legis uterque mandatum
probabili excusatione transgressi sunt, et fames
in causa est, cur eamdem famem non probatis in apostolis
quam probatis in caeteris? Quanquam et in hoc
multa distantia sit. Isti spicas in Sabbato manu confricant,
illi panes comederunt Leviticos. Ibi et ad Sabbati
solemnitatem accendebant neomeniarum dies, quibus
in convivis requisitus fugit ex aula regia. Figurate autem
quod dicit, David et pueri ejus panes accepere
sanctificatos, ostendit sacerdotalem cibum ad usum
transiturum esse populorum, sive quod omnes vitam
sacerdotalem debemus imitari, sive quia omnes filii
Ecclesiae sacerdotes sunt. Ungimur enim in sacerdotium
sanctum, offerentes nosmetipsos Deo hostias
spirituales. De qua tota historia pro captu nostro
plenius in expositione libri Regum diximus, et de
mensa ac panibus propositionis, in libro expositionis
tabernaculi et vasorum ejus. Quod vero Dominus
Abiathar principem sacerdotum pro Abimelech appellat,
nihil habet dissonantiae. Ambo etenim fuerunt
illic, cum veniens David panes petiit et accepit, Abimelech
videlicet princeps sacerdotum, et Abiathar,
filius ejus. Occiso autem Abimelech a Saule, cum
viris domus suae generis sacerdotalis octoginta quinque,
fugit Abiathar ad David et comes factus est totius
exsilii ejus. Postea regnante eo summi sacerdotii
et ipse gradum accepit, ac toto tempore regni illius
in pontificatu perseverans, multo majoris excellentiae
quam pater suus effectus est. Ideoque dignus fuit
cujus memoriam Dominus etiam vivente patre quasi
summi faceret sacerdotis. Et dicebat eis: Sabbatum
propter hominem factum est, et non homo propter Sabbatum.
Major est cura sanitati et vitae hominis, quam
custodiae Sabbati adhibenda. Sic enim et mandatum