PL 92, col. 160

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

ut ex ipsa commutatione nominis, sacramenti vivacitas
commendaretur. Idem ergo Graece sive Latine
Petrus, quod Syriace Cephas. Et in utraque lingua
nomen a petra derivatum est: haud dubium quin
illa de qua Paulus ait: Petra autem erat Christus [(I Cor. X)]
.
Nam sicut lux vera donavit Christus
apostolis, ut lux mundi vocentur, sic et Simoni qui
credebat in petram Christum, Petri largitus est nomen.
Cujus alias alludens etymologiae dixit: Tu es
Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam [(Matth. XVI)]
. Quod vero Simon, ponens
moerorem, sive audiens tristitiam, interpretatur,
illi tempori congruit, quando post resurrectionem,
viso Domino, vel mortis illius, vel suae negationis
moerorem deposuit: sed suae confestim mortis tristitiam

audivit, dicente Domino: Cum autem senueris,
extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo
non vis [(Joan. XXI)]
.
Et Jacobum Zebedaei et Joannem fratrem Jacobi (Subauditur a superioribus vocavit ad se, cum ascenderet
in montem). Et imposuit eis nomina Boanerges,
quod est filii tonitrui. Apte filii tonitrui sunt cognominati,
quorum unus e coelestibus intonans vocem
illam theologicam, quam nemo prius edere noverat,
emisit: In principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum, etc. [(Joan I)] . Quae
tantae virtutis pondere gravida reliquit, ut si aliquando
plus intonare voluisset, nec ipse capere mundus
posset. Sed et ambo saepe seorsum et in montem
a Domino duci, et aliquando sonum de nube

terrificum percipere meruerunt: Hic est filius meus
dilectus, ipsum audite [(Marc. IX.)]
Prisca quoque nomina meritis aptissima gestabant.
Jacobus enim supplantator. Joannes in quo et gratia,
vel Domini gratia, dicitur. Namque ille et carnis
curam, Domino vocante, supplantare, et ipsam carnem,
Herode trucidante, gavisus est contemnere;
iste ob amoris praecipui gratiam quam virginali
gloria meruerat, super Redemptoris sui pectus in
coena recubuit.
Et Andream et Philippum et Bartholomaeum, et
Matthaeum, et Thomam. Andreas Graecum nomen
est, et interpretatur virilis, ab eo quod Graece vir
appellatur Ἀνήρ. Quo aptissime vocabulo decoratur

ille qui ad praedicationem Joannis mox Agnum Dei
sequi, videre et audire curavit, et postmodum ipsum
se vocantem relictis omnibus sequi, ipsi perpetuo
adhaerere non tardavit. Philippus os lampadis sive
lampadarum interpretatur. Et recte, quia vocatus a
Domino lumen gratiae, quo ipse in corde accensus
atque illustratus est, confestim invento fratri per
oris officium propinare studuit, dicens: Quem scripsit
Moyses in lege et prophetae, invenimus, Jesum
filium Joseph a Nazareth [(Joan. I)]
. Bartholomaeus
Syrum est, non Hebraeum, et interpretatur, filius
suspendentis aquas, quod evidenter Filium Dei sonat,
qui praedicatorum suorum mentes ad coelestio
contemplanda suspendit, ut quo celsa liberius pervolant,
eo terrenorum corda feracius dictorum suorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.