PL 92, col. 161

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

guttis inebrient. Matthaeus donatus dicitur, videlicet
quia magno Domini munere de teloneario ac publicano,
in apostoli est et evangelistae delegatus officium.
Thomas, abyssus vel geminus, quod est Graece Δίδυμος
quae utraque interpretatio ejus statui congruit. Didymus
etenim recte vocari potuit, propter dubium
cor in credendo effectu dominicae resurrectionis.
Abyssus idem potuit jure dici, cum altitudinem dominicae
virtutis in resurrectione celebratam certa fide
penetravit. Notandum sane quod apostolorum nomine
describens evangelista Matthaeus, ita ponit:
Philippus et Bartholomaeus, Thomas, et Matthaeus publicanus.
Caeteri ergo evangelistae in conjunctione nominum
primum ponunt Matthaeum, et postea Thomam,
et publicanum eum non ascribunt, ne antiquae conversationis

recordantes, suggillare evangelistam viderentur.
Ipse vero et Thomam sibi anteponit, et se publicanum
appellat, ut ubi abundavit peccatum, superabundet
gratia [(Rom. V)]
. Et Jacobum Alphaei, et Thaddaeum.
Jacobum Alphaei cum additamento posuit,
ad distinctionem Jacobi Zebedaei. Ipse est qui in
Evangeliis nominatur frater Domini, et in Epistola
ad Galatas: quia Maria uxor Alphaei soror fuit Mariae
matris Domini, quam Mariam Cleophae Joannes
evangelista cognominat, fortasse quia vel idem Alphaeus
etiam Cleophas est dictus vel ipsa Maria, defuncto
post natum Jacobum Alphaeo, Cleophae nupsit.
Quia vero Jacobus merito filius Alphaei, id est docti,
sit cognominatus, ipsi testantur apostoli, qui eum
post Domini passionem statim regendae Hierosolymorum

ordinaverunt Ecclesiae. Thaddaeus autem ipse
est quem Lucas et in Evangelio suo, et in Actibus
apostolorum Judam Jacobi nominat. Erat enim frater
Jacobi fratris Domini, ut ipse in Epistola sua scribit.
Unde etiam ipse frater Domini vocabatur, attestantibus
civibus ipsius, qui de virtutibus ejus stupentes
aiebant: Nonne iste est fabri filius et Mariae, frater
Jacobi et Joseph, et Judae, et Simonis [(Matth. XIII)]
?
Et Simonem Chananaeum, et Judam Scarioth, qui et
tradidit illum. Et hos cum additamento posuit, ad
distinctionem Simonis Petri et Judae Jacobi. Simon
autem Chananaeus a Chana vico Galilaeae cognomen
accepit, quod evangelista Lucas cum interpretatione
posuit, Simon Zelotes. Chana quippe, zelus. Chananaeus
dicitur Zelotes, id est aemulator. Judas autem

Scarioth, aut a vico in quo ortus est, aut ex tribu
Issachar, praesagium suae damnationis, vocabulum
sumpsit. Issachar quippe, quod dicitur merces, pretium
proditionis insinuat. Scarioth, autem quod memoria
mortis interpretatur, arguit eum non repente
persuasum, sed meditatum diutius dominicae traditionis
patrasse flagitium. Qui non per imprudentiam,
sed per providentiam inter apostolos eligitur. Quanta
enim est veritas, quam nec adversarius minister infirmat?
Quanta moralitas Domini, qui periclitari apud
nos judicium suum quam affectum maluit? Susceperat
enim hominis fragilitatem, et ideo nec has partes
recusavit infirmitatis humanae. Voluit deseri, voluit
prodi, voluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.