PL 92, col. 18
In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne
implendae exemplum prorogare, ut fideles discant
nullum sine baptismo perfecte justum existere, ne
despiciant potentes ab humilibus meis baptizari,
cum peccata me dimittentem meminerint, caput
servi manibus submisisse ad baptizandum.
Baptizatus autem confestim ascendit de aqua, et ecce
aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem
sicut columbam, et venientem super se. Haec ergo nobis
sunt celebranda mysteria, qui sicut nobis sui
corporis intinctu baptisma dedicavit, sic quoque
nobis post acceptum baptisma Spiritum sanctum et
dari et coelestis regni aditum patefactum monstravit,
et flammeum gladium quo Cherub custos primum
intercludit, secundus in baptismo exstingui manifestavit.
Bene Spiritus sanctus in specie columbae
apparuit super Christum, ut suae naturae simplicitatem
ostenderet, nostraeque vitae post baptisma
innocentiam demonstraret: est enim columba a
malitia fellis aliena; ita etiam a nobis omnis amaritudo
et ira et indignatio auferri debet, cum omni
malitia: nullum ore vel ungulis laedit, et nos videamus,
ne mordentes ab invicem consumamur,
et ut manus nostras a rapinis contineamus. Super
aquas namque sedere fertur, ut providens raptum
accipitris umbra declinet in aquis: sic et nos Scripturarum
fluentis adsedere convenit, quarum speculis
edocti antiqui hostis praecavere valeamus insidias,
nec non alienos pullos columba quasi suos
nutrire perhibetur, sic denique Christianum non
tantum quae sua, sed quae aliorum sunt quaerere
oportet; nam ideo Spiritus sanctus super Salvatorem
in specie columbae apparuit, qui non veniebat
ut per zelum peccata puniret, sed adhuc per mansuetudinem
toleraret: in igne vero super simplices
homines apparuit, ut eos ad punienda in se peccata
spiritalis fervor accenderet, quae Deus per mansuetudinem
vindicare parceret.
Et ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius meus, in
quo mihi complacui. Ac si diceretur: In te placitum
meum constitui, hoc est qui mihi placet, salutem
generis humani. Sanctae vero Trinitatis in baptismo
declaratur mysterium, dum Filius Dei baptizatur in
homine, Spiritus Dei descendit in columba, Pater
Deus sonat in voce; ut ostenderetur in nomine Patris,
et Filii, et Spiritus sancti, credentes esse baptizandos.
CAPUT IV.
Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut
tentaretur a diabolo. Quod Christus a suo Spiritu
ductus in desertum locum certaminis voluntate ingreditur,
admonet nos ut accepta in baptismo remissione
peccatorum, et gratia Spiritus sancti contra
antiqui hostis insidias accingamur, menteque
deserentes saeculum quasi manna deserti sola aeternae
vitae gaudia discamus esurire.
Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta
noctibus, postea esuriit. Hoc jejunium quadragesimale
antea a Moyse et Elia observatum legimus,
et per quod demonstratur Evangelium a lege et