PL 92, col. 19
In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne
prophetis non discrepare: nec non et hoc jejunio
nobis post baptisma omni tempore praesentis saeculi
sobrie vivendum suggeritur, ut a vitiis et amicitia
mundi jejunetur. Porro jejunium Domini ante passionem
nostrum in se significat laborem, refectio
vero ejus post resurrectionem suam in nobis significat
consolationem. Mystice autem significat esuries
Domini desiderium salutis nostrae.
Et accedens tentator ait illi: Si Filius Dei es, dic
ut lapides isti panes fiant. Accessit per assumptam
speciem tentandi permissione, qui longe erat voto
malitiae: non enim dedignabatur tentari, qui venerat
occidi, et quia ejus mentem delectatio peccati non
momordit. Ideo omnis illa diabolica tentatio non
intus fuit, sed foris. Bene de lapidibus panem facere
suasit, ut qui durus est mente, duritiam ostenderet
sermone. Dic, non fac dicebat, quia scriptum noverat, Dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux.
Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo
pane vivit homo. Qui sicut corpus terreno vivit cibo,
sic anima Dei verbo quod de ejus ore procedit, dum
suae voluntatis consilium per sacras Scripturas revelare
voluerit nostrae fragilitati. Quod autem tentatus
per sententias Scripturarum diabolo respondit,
exempla nobis humilitatis dedit, ut quoties a pravis
hominibus aliquid patimur, ad doctrinam magis
quam ad vindictam excitemur.
Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem,
et statuit eum supra pinnaculum templi. Non ista
assumptio ex imbecillitate venit Salvatoris, sed de
superbia inimici, quia voluntatem Salvatoris putavit
necessitatem. Sancta civitas Jerusalem est, ubi
unius Dei cultus erat, et observatio legis Moysi:
pinnaculum autem summitas est templi, quod in
superioribus aequale erat, sicut mos est in Aegypto
et Palaestina domus aedificare.
Et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. In
omnibus suis tentationibus hoc agit diabolus, ut
intelligat si Filius Dei sit; sed Dominus responsionem
sic temperat, ut eum ambiguum relinquat: nam
hic ostenditur quod diabolus, qui omnes cadere
vult, persuadere potest, sed praecipitare non potest;
et quemadmodum Dominus super pinnaculum poni
voluit, sed ad ejus imperium deorsum mitti noluit:
ita decet ut nos, si quis suadet viam veritatis ascendere,
obtemperemus; si autem vult nos ad ima de
altitudine virtutum praecipitare, non illum audiamus.
Scriptum est enim, quia angelis suis, et reliqua.
Haec prophetia est de viro justo, sed male interpretatur
diabolus Scripturas, dum ad Christum de
angelorum auxilio quasi infirmum loquitur, et tacet
quod de se loquitur ita: Super aspidem et basiliscum
ambulabis [(Psal. XC, 13)]
.
Ait illi Jesus: Rursus scriptum est: Non tentabis
Dominum Deum tuum. Notandum quod necessaria
testimonia tantum de Deuteronomio protulerit, ut
secundae legis sacramenta monstraret: hujus ergo
rei exemplum praebuit hic verbis, et postea factis,
dum saevientes in se Judaeos fugiendo ac latendo