PL 92, col. 20

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

devitabat, ut humana disceret infirmitas ne tentare
Deum audeat, quando habet quid faciat ut quod cavere
oportet evadat.
Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum
valde, usque, et gloriam eorum. Mystice mons iste
superbiam diaboli significat, qua ipse deceptus est
et alios decipere gestit, et ostendit ei omnia regna
mundi. Non ergo ei amplificare poterat visum, aut
ignotum aliquid ostendere, sed vanitatem pompae
mundanae, quam ipse quasi speciosam diligebat, et
ideo in amorem Christo venire desiderabat. Aliter, Ostendit ei omnia regna mundi,
id est, homines hujus
saeculi, quorum alii propter fornicationem, alii
propter avaritiam decepti, a diabolo reguntur in
mundo.
Et dixit illi: Haec omnia tibi dabo, si procidens
adoraveris me. Antiquus hostis contra primum hominem
tribus tentationibus se erexit, id est, gula,
vana gloria et avaritia, iisdem vitiis secundum vincere
tentavit; gula cum dixerat: Dic, ut lapides
isti panes fiant; vana gloria, cum dixit: Mitte te
deorsum; avaritia, quando dixit: Haec omnia dabo
tibi, si procidens adoraveris me; sed eo modo a secundo
victus excessit quo se primum vicisse gloriabatur.
Tunc dicit ei Jesus: Vade, Satanas. Subauditur in
aeternam damnationem. Si autem secundum aliud
exemplar quis voluerit legere, Vade retro, Satanas,
potest ita sentire, quod retro anteriora tempora
respiciat, quibus sibi reum diabolus tenebat mundum;

quasi Dominus diceret: Attende retro, quando decepisti
primum hominem, et posteros ejus per varios
idolorum cultus deludebas, et sufficiat tibi usque
huc: nunc autem non solum me subvertere non valebis,
sed a potestate quam te habere plaudebas per
me projiceris. Satanas interpretatur adversarius
sive transgressor: et recte retrorsum vadit, quia
inimicus est veritatis atque transgressor omnis
justitiae.
Scriptum est enim: Dominum Deum adorabis, et illi
soli servies. Forte quaerit aliquis cur hic praeceptum
sit soli Deo servire, cum Apostolus dicat: Per charitatem
servite invicem [(Gal. V, 13)]
; sed facile patet,
nam Graeca lingua servitus duobus modis solet appellari,
et diversa significatione: dulia dicitur servitus

communis Deo vel homini, sive cuilibet naturae,
latria vero vocatur servitus quae est soli Divinitatis
cultui debita, et cum nulla est participanda
creatura. Jubemur per charitatem servire invicem,
quod Graece duleum dicitur; jubemur uni Deo servire,
quod est Graece latreum.
Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt. Diabolus tentat, ut humana infirmitas ostendatur;
angeli ministrant, ut victoris divinitas comprobetur.
Cognoscamus igitur in illo curam nostram,
quia nisi hunc diabolus hominem cerneret, non
tentaret. Veneremur in illo divinitatem suam, quia
nisi Deus super omnia existeret, ei nullo modo angeli
ministrarent.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.