PL 92, col. 21

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus
esset, secessit in Galilaeam. Marcus dicit: Postea autem
cum traditus esset Joannes (in carcerem) venit Jesus
in Galilaeam: Lucas vero de tradito Joanne nihil
dixit, sed ita narrationem suam contexit. Et consummata,
inquit, tentatione, diabolus recessit ab eo
usque ad tempus, et regressus est Jesus in virtute Spiritus
in Galilaeam. Quod tamen secundum evangelistam
Joannem non continuo factum manifestatur,
cum dicit, antequam Joannes Baptista missus esset
in carcerem, Jesum in Galilaeam isse; et hinc post
vinum de aqua factum ad Capharnaum descendisse
cum matre et discipulis, et sic Jerusalem ascendisse
et post aliqua Joannem in Ennon baptizasse.
In his vero constat quatuor evangelistas non contraria

Evangelio Joannis narrasse, sed post baptisma
primum ejus adventum in Galilaeam, quando illic
de aqua vinum fecit, praetermisisse.
Et relicta civitate Nazareth, venit et habitavit in
Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nephthalim. Nazareth viculus est in Galilaea juxta montem
Thabor, unde et Dominus Salvator noster Nazaraeus
vocatus est: Capharnaum vero oppidum est
juxta stagnum Gennesar in Galilaea gentium, in finibus
Zabulon. Mystice autem, quod tradito Joanne
Jesus incipit praedicare, significat quod cessante
lege, consequenter oritur Evangelium. Nazareth interpretatur
virgultum ejus, sive flos, et significat
florem figurarum, quae sub lege imperfectae manebant,
quibus relictis Jesus Christus transgreditur

ad Capharnaum, quod interpretatur villa pulcherrima,
sive ager pinguedinis, vel villa consolationis:
et docet nos, ad fructum spiritalis doctrinae, qui in
Evangelio est, transire: in sancta quippe Ecclesia,
quae est villa pulcherrima in decore virtutum, et
ager pinguedinis in opulentia bonorum operum, et
abundantia charitatis, et villa consolationis in sanctarum
Scripturarum solatio et spe futurorum habitans,
Salvator per doctores suos praedicat quotidie
Evangelium. Haec bene maritima dicitur, quod juxta
mare mundi posita persecutionum fluctibus tunditur,
et tamen undis voluptatum mersos retibus Evangelii
liberare non cessat. Quae in finibus Zabulon, quod
est habitaculum fortitudinis posita est, et Nephthalim,

quod est dilatatio, quod in medio gentium ad dilatandum
fortiter verbum Dei consistit, atque credentibus
refugium protectionis impendit.
Ut adimpleretur quod dictum est per prophetam
Isaiam: Terra Zabulon et terra Nephthalim, usque, lux orta est eis.
Duae sunt Galilaeae: alia trans Jordanem,
in qua viginti civitates Salomon dedit Hiram
regi Tyrorum in sorte tribus Nephthalim; alia juxta
stagnum Genesareth in tribu Zabulon circa Tyberiadem,
ad cujus distinctionem trans Jordanem dicit
Galilaeae gentium, et reliqua.
Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam. Sancta Ecclesia de pristinis erroribus ablata,
spiritalis Galilaea, id est, transmigratio facta est,
quae prius ritu gentili in umbra mortis, id est, carnali

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.