PL 92, col. 23

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

mare quoque, mundum; pisces, homines voluptatibus
mundi submersos, et carnali sapientia deditos;
portus, finem praesentis vitae. Zebedaeus interpretatur
fluens, et significat labentium rerum instabilitatem.
Moraliter autem quatuor nomina in se unusquisque
fidelis potest habere, si illa in quatuor virtutibus
studuerit ostendere: est Simon Petrus, cum
agnoscit per prudentiam peccata, et his deletis per
mandatorum Dei fortem obedientiam, poenarum
evadit injuriam; Andreas vero, cum viriliter per
temperantiam sustinet tentationes; Jacob autem
non ficte vocatur, qui supplantando per fortitudinem
vitia vincit: et convenienter Joannes, id est
gratia Dei, nominari potest, cum per justitiam Creatoris
mandata impleverit, et tamen sibi inde nihil

tribuerit, sed Deo.
Et circuibat Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis
eorum, et praedicans Evangelium regni, et sanans
omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. Ut suo exemplo studiosos impigrosque doceret esse
debere magistros, et verbum Dei sine personarum
acceptione ministrare: in synagogis eorum, ut in
conventiculis multorum non inanes fabulas, sed quae
ad utilitatem proficiant audientium, praedicarent. Sanans omnem languorem corporum, et infirmitatem
animarum,
praebens nobis exemplum, ut in spiritalibus
et corporalibus prompti simus ad praestandum
proximis nostris solatium.
Et abiit opinio ejus in totam Syriam. Quae generaliter

dicitur omnis regio a flumine Euphrate usque
ad mare magnum, et a Cappadocia et Armenia usque
ad Aegyptum, habens in se tres provincias maximas,
Commagenam, Phoeniciam et Palaestinam,
in qua gens Judaeorum habitat.
Et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus, usque, lunaticos et paralyticos, et curavit eos.
Lunatici dicuntur quorum dolor in ascensione lunae
crescebat, non quod inde vere fieret, sed ob daemonum
fallaciam, ut hac creaturae infamia in Creatoris
redundaret blasphemiam. Paralytici sunt qui vigore
sunt corporis destituti, nam paralysis Graece, dissolutio
dicitur Latine. Mystice Galilaea, quae volubilis
sive rota interpretatur, et Syria, quae sublimitatem
sonat, hunc mundum significant, qui licet se

in sublime erigat, tamem ad defectum vergit, et ad
ima rotatur: et fama ejus per totum orbem est dispersa;
ut: In omnem terram exiit sonus eorum [(Rom. X, 18)]
.
Tunc quoque curati sunt daemoniaci,
id est, gentiles ad fidem conversi idola relinquebant,
nec non lunatici et paralytici sanati sunt, id est, instabiles
et per varios errores nutantes confortabantur;
unde subditur:
Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et reliqua. Decapolis regio est decem urbium
trans Jordanem ad orientem circa Hippum;
bene autem dicuntur turbae eum fuisse secutae, quia
postquam cognitio nominis ejus usque ad fines terrae
pervenit, ex omni natione turba fidelium secuta est
vestigia mandatorum ejus.
CAPUT V

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.