PL 92, col. 26
In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne
victorum ira sale seminatas; et hoc convenit
apostolicae doctrinae, ut sala sapientiae compescat
in terra humanae carnis luxum saeculi, aut foeditatem
vitiorum germinare.
Quod si sal evanuerit, in quo salietur, ad nihilum
valet ultra nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab
hominibus. Id est: Si vos per quos condiendi sunt
populi propter metum persecutionum aut errorem
amiseritis regna coelorum, extra Ecclesiam positi
inimicorum opprobria sustinetis non dubium.
Vos estis lux mundi. Id est: Vos quia vera luce
illuminati estis, lux eis qui in mundo sunt esse debetis. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
id est, apostolica doctrina super Christum fundata,
sive Ecclesia super Christum ex multis gentibus
fidei unitate constructa, et charitatis bitumine
conglutinata, quae fit tuta intrantibus, et laboriosa
adeuntibus: habitatores custodit, et omnes inimicos
secludit.
Neque accendunt lucernam, et reliqua. Sub modio
ergo lucernam ponit, quisquis lucem doctrinae commodis
temporalibus obscurat et tegit; super candelabrum
vero, qui se ita ministerio Dei subjicit, ut
superior sit doctrina veritatis, quam servitus corporis.
Aliter Salvator accendit lucernam, qui humanae
testam naturae, flamma suae divinitatis implevit,
et hanc super candelabrum, id est, Ecclesiam
posuit, quod in frontibus nostris fidem suae
incarnationis fixit. Quae lucerna non potuit sub modio
poni, id est, sub mensura legis includi, nec in
sola Judaea, sed in universo illuxit orbe.
Sic luceat lux vestra coram hominibus, et reliqua.
Quia expedit unicuique per opera bona placere Deo,
et non hominum falso favore gaudere.
Nolite putare quod veni solvere legem aut prophetas;
non veni solvere, sed implere. Implere venit
quae imperfecta fuerant, iram tollens, et talionis
vicem excludens, et occultam mentis concupiscentiam
prohibens.
Amen quoque dico vobis, donec transeat coelum et
terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege,
donec omnia fiant. Haec enim transeunt, quando
mutantur in melius. Iota vero, quae est caeteris litteris
minor, et apex, quae est ejus summa portiuncula,
ostendunt quod vel minima legis praecepta ad
perfectum perducuntur, et quis omnia legis Sacramenta
plena sunt spiritalis. Apte autem iota Graecum,
et non ioth posuit Hebraeum, quia iota in numero
decem exprimit, et Decalogum legis enumerat,
cujus quidem apex et perfectio Evangelium est.
Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis,
et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno
coelorum, et reliqua. Minimum est mors crucis, et
qui secundum id quod solverit alios docuerit, et non
secundum id quod invenit et legit, minimus vocabitur
in regno coelorum; vel fortasse ibi non erit, ubi
nisi magni esse non possunt. Potest et moraliter
accipi, quia quamvis in semetipsa Scriptura solvi
non possit, tamen qui non implet Dei mandatum