PL 92, col. 25

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

diligentiam impendunt, ut a misericorde judice
misericordiam consequantur aeternam; quorum
est spiritus consilii, quo sibi et aliis consulere non
desistunt.
Beati mundo corde. Id est, simpliciter Deum quaerentes
et nihil amaritudinis habentes, tota vanitate
vacantes, et sincero amore Deum contemplantes:
horum est spiritus intellectus, quia eorum aspectui
sapientiae thesaurus patet.
Beati pacifici. Utique quorum caro adversus spiritum
non concupiscit, et alios pacificando invicem,
etiam cum his pacem habere desiderant qui oderunt
pacem; et sic merito filii Dei vocabuntur, in quibus
Deo nihil contrarium invenitur: ad hos enim refertur
spiritus sapientiae, quia eorum rationi cuncta

obtemperant, et ipsa ratio subjicitur Deo octava
utique sententia, qua dicitur:
Beati qui persecutionem patiuntur. Ad Domini resurrectionem
pertinere videtur, quia septimo die,
hoc est, sabbato transeunte, et octava die quasi
capite dierum redeunte, caput surrexit Ecclesiae
devicto persecutionis labore; septenario namque
numero septempliciter multiplicato, quadraginta
novem efficiuntur, cui uni utique octava, et capite
dierum saeculi addito, quinquaginta reperiuntur:
unde et nos utique Spiritus sancti gratia et remissione
peccatorum accepta, in coelorum regnum inducimur,
ubi haereditatem accipimus, consolamur
et pascimur, misericordiam consequimur, et mundamur
et pacificamur, ut jam post transactam septimanam

hujus saeculi vitam intremus resurgentes
futuram. Et sic fit ut qui primus erat dies labentis
vitae, fiat tunc primus aeternae.
Beati estis cum vobis maledixerint homines, usque Mentientes propter me.
Superiores autem sententias
generaliter digesserat usque ad octavam; inde jam
coepit loqui, praesentes compellans, quamvis non
solum ad eos ista pertineant, qui praesentes audiebant,
sed etiam ad illos qui absentes vel post futuri
erant, sicut superius dicta, in quibus non dixit: Vestrum est regnum coelorum,
aut vos possidebitis,
sed ipsi ad eos pertinebant tantum, quibus praesentialiter
loquebatur. Sed ideo maxime ad eos apostropham
facit praesentibus loquens, quia intimare

eis volebat dignitatem gradus eorum praedicens passiones,
quas pro nomine ejus passi erant.
Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa
est in coelis. Qui vanam sequitur gloriam hoc implere
non potest ut laceratus infamiae opprobriis exsultet
in Domino: sicut scriptum est: Ne quaeras gloriam,
et non dolebis cum ingloriosus fueris. Nos gaudere
debemus ut nobis praeparetur merces in coelestibus.
Sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante
vos. Bene exhortatus est eos exemplo prophetarum,
qui timore persecutionis non defecerunt a praedicatione
veritatis.
Vos estis sal terrae. In terra humana natura, in
sale sapientia verbi significatur. Salis enim natura
terra efficitur infructuosa, unde quasdam urbes legimus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.