PL 92, col. 260
In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne
imminente Jerosolymorum excidio principes exstitere
qui se esse christos dicerent, tempusque libertatis
jam jamque appropinquare referrent. Multi in
Ecclesia ipsis etiam temporibus apostolorum haeresiarchae
prodiere, qui, inter alia plurima, veritati
contraria, diem Domini praedicarent instare. Quos
Apostolus in Epistola ad Thessalonicenses damnat.
Multi in nomine Christi venere Antichristi, quorum
primus est Simon Magus: cui, sicut in Actibus
apostolorum legimus, auscultabant omnes qui in Samaria
erant a minimo usque ad maximum, dicentes:
Hic est virtus Dei quae vocatur magna, eo quod multo
tempore magicis artibus suis dementasset eos [(Act.
VIII)]
.
Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne
timueritis. Oportet enim fieri, sed nondum finis. Bella
ad hostes pertinent, seditiones ad cives. Quae utraque
a tempore Dominicae passionis in populo Judaeorum,
qui sibi pro Salvatore Christo seditiosum
latronem elegit, satis superque constat abundasse.
Sed his adventantibus apostoli ne terreantur, ne
Jerosolymam, Judaeamque deserant, admonentur,
quia videlicet statim finis, quae in quadragesimum
potius differenda sit annum, id est desolatio provinciae,
ultimumque urbis ac templi sequatur excidium.
Exsurget autem gens contra gentem, et regnum super
regnum, et erunt terraemotus per loca, et pestilentiae et
fames. Initium dolorum haec. In Evangelio Lucae ita
scriptum est: Et terraemotus magni erunt per loca, et
pestilentiae et fames [(Luc. XXI)]
. Constat autem haec
ante ultimos acerbissimosque dolores, quibus
omnis est vastata, imo erasa provincia, hoc est tempore
Judaicae seditionis, ad litteram contigisse.
Potest vero regnum super regnum, et pestilentia
eorum quorum sermo serpit ut cancer, et fames
audiendi verbum Dei, et commotio universae terrae,
et a vera fide separatio, in haereticis magis intelligi,
qui, contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam
faciunt. Quod autem merito Jerosolymis ac
provinciae Judaeorum universae tot eroganda fuerint
adversa, Dominus subdendo manifestat cum dicit:
Videte autem vosmetipsos, tradent enim vos in conciliis,
et in synagogis vapulabitis, et ante reges et praesides
stabitis propter me in testimonium illis. Ea
quippe Judaicae genti, vel sola vel maxima causa
erat exitii, quia post occisionem Domini Salvatoris,
nominis quoque ac fidei ejus praecones simul et confessores
impia crudelitate vexabat.
Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium
Dei. Hoc ita fuisse completum Ecclesiasticae
testantur historiae, in quibus refertur quod apostoli
omnes multo ante excidium Judaeae provinciae ad
praedicandum Evangelium toto fuerint orbe dispersi,
excepto Jacobo Zebedaei, et Jacobo fratre Domini,