PL 92, col. 304
In Evangelium S. Lucae (Beda), J. P. Migne
aliam quam condescensionis fraternae gratiam, in
Lucam scribere rogatum, ut qui ob teneritudinem
ingenii sublimia, vel difficilia intellectu capere nequeant,
haec simpliciori stylo exposita facilius apprehendant.
Ergo age, dilectissime, memorato operi
sedulus insiste, beatum Lucam luculento sermone
expone. Et quia sanctus Ambrosius quaedam indiscussa
praeteriit, quae illi quasi summae eruditionis
viro plana nec quaesitu digna videbantur, haec quoque
perspectis aliorum Patrum opusculis diligentius,
vel tuis vel eorum dictis explanare curato. Credo
etiam tuo vigilantissimo studio, qui in lege Dei meditanda
dies noctesque ducis pervigiles, nonnullis
in locis quae ab eis intermissa sunt, quid sentiri debeat,
auctor lucis aperiet. Justum namque satis est
et supernae pietatis atque aequitatis moderamini conveniens,
ut qui, neglectis ad integrum mundi negotiis,
aeternum verumque sapientiae lumen indefessa
mente persequeris, et hic fructum intelligentiae purioris
assequaris, et in futuro ipsum, in quo sunt
omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi,
regem in decore suo, mundo corde contempleris.
Intimandum sane tuae sanctitati credidi, quod movet
quosdam quare in expositione Apocalypsis ubi ad
quatuor animalia ventum est, nova interpretatione Matthaeum in leone, Marcum in homine
designatum
dixeris. Cum nonnulli contra Matthaeum homini,
quia quasi de Domino scribere incipiat, Marcum
leoni, in quo vox in deserto rugientis audiatur, assignent.
Rogoque in hoc opere plenius, quid tibi de
his verius videatur insinues. Memorem nostri tuam
sanctam fraternitatem, Deus dilectionis et pacis
conservare, et ad consideranda suae legis mirabilia
semper illustrare dignetur.
EPISTOLA RESPONSORIA VENERABILIS BEDAE AD ACCAM EPISCOPUM.
operis labori supposui, in quo (ut innumera monasticae
servitutis retinacula praeteream) ipse mihi
dictator simul notarius et librarius existerem. Aggregatisque
hinc inde quasi insignissimis ac dignissimis
tanti muneris artificibus, opusculis patrum,
quid beatus Ambrosius, quid Augustinus, quid denique
Gregorius vigilantissimus (juxta suum nomen)
nostrae gentis apostolus, quid Hieronymus sacrae interpres
historiae, quid caeteri patres in Lucae verbis
senserint, quid dixerint, diligentius inspicere sategi:
mandatumque continuo schedulis ut jussisti, vel ipsis
eorum syllabis, vel certe meis breviandi causa sermonibus,
ut videbatur edidi. Quorum quia operosum
erat vocabula interserere per singula, et quid a quo
auctore sit dictum, nominatim ostendere, commodum
duxi eminus e latere primas nominum litteras
imprimere, perque has viritim ubi cujusque patrum
incipiat, ubi sermo quem transtuli desinat, intimare,
sollicitus per omnia, ne majorum dicta furari, et haec