PL 92, col. 30

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

tollere, remitte ei et pallium. Lucas hoc capitulum
versa vice posuit, dicens: Ab eo qui aufert vestimentum,
etiam tunicam noli prohibere. Quod de vestimento
et tunica dictum est, hoc faciendum est
de omnibus quae aliquo jure temporaliter nostra
esse dicimus. In tunica, quae interior vestis est,
significantur necessaria; et si ea contemnere convenit,
quanto magis superflua, quae per pallium,
quod exterior vestis est, significantur moraliter.
Spiritaliter autem omnis doctor alicujus tunicam
aufert, cum ab eo quae animo latent peccata confitenda
deposcit, ut est invidia, superbia, et his
similia. Et pallium ipse dimittit, cum exteriora quae
corpus gessit facinora, simul confiteri non erubescit.
Et quicunque te angarizaverit mille passus, vade
cum illo alia duo. Hoc testimonio compassionis utique
affectum praecipit, et studium solatii impendere
ei qui a te expetit, quod ultra vires velle debes insinuare.
Aliter si quis volens credere te interrogaverit
quid sit Deus, tu non solum ei Patrem, sed et
Filium, et Spiritum sanctum ostendere festina.
Qui petit a te duci, et volenti mutuari a te ne avertaris. Non hoc tantum de eleemosyna dictum intelligimus,
cum et divites pauperes fiunt, si semper dederint,
sed doctoribus praecipitur ut gratis accepta
gratis tribuant, quia istiusmodi pecunia nunquam
deficit. Ita enim omni petenti dabis, quamvis non
semper id quod petit dabis, cum eum, indicata
justitia, non inanem dimittis, quam non petat

quod dabis. Et insuper oportet spiritalem doctorem
auditoribus suis verbum Dei accommodare, ut
boni operis ab illis retributionem possit accipere.
Audistis quia dictum: Diliges proximum tuum, et
odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis:
Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt
vos, et reliqua. Sciendum est ergo non impossibilia,
ut quidam aestimant, in dilectione inimicorum
Christum praecipere, sed perfecta, quae fecit David
in Saul, et martyr Stephanus cum pro persecutoribus
oravit. Hic ergo minus intelligentibus difficilis
oritur quaestio, quod inveniuntur in prophetis adversus
inimicos imprecationes, quae putantur maledictiones,
sicut est: Fiat mensa eorum [(Psal. LXVIII)]
,
et reliqua. Sed haec propheta dixit non voto optantis,

sed Spiritu praevidentis. Et Dominus dixit: Vae
tibi, Capharnaum [(Matth. XI)]
. Non hoc malevolentia
optabat, sed merito infidelitatis futurum ei fore
cernebat. Rursus alia oritur quaestio, quia Dominus
jubet pro inimicis orare, et Joannes pro peccantibus
usque ad mortem non rogare; et hoc ideo,
quia sunt in fratribus quaedam peccata inimicorum
persecutione graviora. Peccatum usque ad mortem
esse puto, post agnitionem Dei per gratiam sancti
Spiritus impugnare fraternitatem, et adversus ipsam
gratiam invidiae facibus agitari: et peccatum non ad
mortem, cum quis debita officia fraternitati non
exhibuerit per aliquam infirmitatem animi.
Ut sitis filii Patris vestri, usque, Pluit super justos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.