PL 92, col. 31

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

et injustos. Non ait: Facite ista qui estis Filii Dei,
sed, ut sitis Filii Dei. Nam unus est naturaliter Filius
Dei, nos autem potestate accepta, in quantum
ea quae ab illo praecipiuntur implemus, efficimur
filii Dei. Ortum solem dicit super bonos et malos:
Christum, solem justitiae pluviam, doctrinam veritatis,
quia bonis et malis apparuit, et est evangelizatus
Christus.
Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, usque, Nonne
ethnici hoc faciunt?
Publicani quidem apud eos Romani exactores dicuntur,
qui vectigalia vel publica saeculi lucra sectantur;
nam ἔθνος Graece, gens dicitur Latine. Ideo
gentiles ethnici dicuntur, qui sunt tales ut fuerunt
geniti. Et hujus sententiae sensus est talis: Si ergo

ethnici et publicani sunt erga amatores suos natura
duce benefici, quantum vos dilectione latiores debebitis
etiam non amantes amplecti, quia quibus est
gradus professionis eximior, necesse est ut sit cura
virtutis uberior.
Estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester coelestis
perfectus est. Sine dilectione inimicorum quis superius
dicta potest implere? Perfectio namque misericordiae,
qua plurimum consuletur laboranti animae,
ultra dilectionem inimici porrigi non potest; et ideo
sic clauditur: Estote ergo perfecti, et reliqua. Ita
tamen ut Deus intelligatur perfectus tanquam Deus,
et anima perfecta tanquam anima. Gradum ergo
quemdam ascendit qui proximum diligit, sed benevolentiam
perficiet, qui eam praecepto ad inimici dilectionem

perduxerit; nam quod in lege scriptum
est: Oderis inimicum tuum, non est accipienda vox
jubentis justo, sed permittentis infirmo.
CAPUT VI.
Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus,
ut videamini ab eis.
Ac si diceret: Cavete ne laudem ab hominibus
quaeratis, et ob hoc fructu privemini mercedis; unde
subditur:
Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum
qui est in coelis. Qui enim inanem vulgi favorem
sequitur, hoc illi pro mercede deputabitur, et ob hoc
ab aeterni Regis nuptiis, pulsas januas repellitur,
quia hic eum amare non probatur.
Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere, et

reliqua. Manifestum est hypocritas esse, qui se justos
simulant, et non exhibent; et proinde a Deo
cordis inspectore non aliud accipiunt, nisi fallaciae
supplicium.
Te autem faciente eleemosynam, usque, Et Pater
tuus qui videt in absconso, reddet tibi.
Videtur enim humanae laudis delectatio in sinistra
significari, et in dextera intentio implendi praecepta
divina. Et quid est eleemosyna in absconso, nisi in
ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari
non potest, quae et efficitur in voluntate bona,
quamvis non sit quod tribuatur in pecunia; nam in
his solet sinistra operari, qui eam non intus, sed foris
faciunt.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.