PL 92, col. 633

In Evangelium S. Lucae (Beda), J. P. Migne · In Evangelium S. Joannis (Beda), J. P. Migne

ne imperfecti praedicare praesumerent, postquam
plene discipulos de virtute praedicationis instruxit,
illico adjunxit: Vos autem sedete in civitate quoad
usque induamini virtute ex alto. In civitate quippe
considemus, si intra mentium nostrarum nos claustra
constringimus, ne loquendo exterius evagemur,
ut cum divina virtute perfecte induimur, tunc
quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes
exeamus.
Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis
manibus suis benedixit eis. Et factum est dum benediceret
illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. Praetermissis omnibus quae per quadraginta dies
agi ab illo cum discipulis potuerunt, primo diei
resurrectionis ejus conjungit tacite novissimum diem

quo ascendit in coelum. Pulchre autem ascensurus
in coelum, discipulos quibus benedicat foras
in Bethaniam educit. Primo quidem propter nomen
civitatis, quae domus obedientiae dicitur. Quia qui
propter inobedientiam perversorum descendit, propter
obedientiam nimirum conversorum ascendit: Mortuus est enim,
sicut Apostolus ait, propter delicta
nostra, et resurrexit propter justificationem nostram [(Rom. IV)]
.
Deinde etiam propter situm ejusdem
villae, sive civitatulae, quae in latere montis Olivarum
posita esse narratur. Quia videlicet obedientis
Ecclesiae domus, apostolico digna hospitio, non
alibi quam in ipsius summi montis, id est, Christi
latere, fidei, spei, dilectionisque suae fundamenta
locavit. De quo nimirum latere lancea patefacto

sacramenta sibi sanguinis et aquae, quibus nascatur
simul et nutriatur, gaudet emanasse. De
cujus vertice uberrimo, id est, apice divinitatis,
unctionis spiritalis munera desiderat, lucisque ac
pacis perpetuae promissa inhianter exspectat. Tertio,
quia sicut Joannes scribit, erat Bethania juxta
Jerosolyma quasi stadiis quindecim [(Joan. XI)]
. Qui
profecto numerus, propter septem et octo, quibus
constat, Scripturarum mysteriis accommodus,
vel vitam quae nunc est et futuram, vel Vetus
et Novum Testamentum, vel sabbatum animarum
in futuro et carnis resurrectionem, vel certe aliud
aliquid coelestis semper et spiritalis continet arcani.
Et ideo recte quibus utriusque Testamenti
scientiam aperuit, quos et omnem vivendi et sperandi

regulam edocuit, eos quindecim stadiis in
locum quo eis benediceret, et praecepta docendi

Hic est Joannes evangelista, unus ex discipulis Dei,
qui virgo a Deo electus est: quem de nuptiis, volentem
nubere, vocavit Deus. Cui virginitatis in hoc
duplex testimonium in Evangelio datur, quod et prae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.