PL 92, col. 658

In Evangelium S. Joannis (Beda), J. P. Migne

Hujus vero horae Dominus in cruce pendens,
commemorans, dixit matri: Mater, ecce filius tuus;
quasi dixisset: Ecce quod ex te sumpsi modo ostenditur
moriendo quid est, quae tamen natura postmodum
clarificanda erat in resurrectionis gloria.
Dixit mater ejus ministris: Quodcunque dixerit vobis,
facite. Sciebat quidem mater ejus humanitatem
filii sui, licet hoc modo videtur negare, quod poscebatur;
mater tamen sciens pietatem filii, quod negare
nollet, quod petebatur, fiducialiter mandavit
ministris, ut mandata implerent jubentis filii.
Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum
purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas
binas vel ternas. Hydriae vocantur vasa aquarum
receptui parata. Graece enim aqua ὓδωρ dicitur.

Aqua autem Scripturae sacrae scientiam designat,
quae suos auditores et a peccatorum sorde abluere,
et divinae cognitionis solet fonte potare. Vasa sex
quibus tenebatur, corda sunt devota sanctorum,
quorum perfectio vitae et fidei ad exemplum recte
credendi ac vivendi proposita est generi humano per
sex saeculi habentis aetates, id est, usque ad tempus
dominicae praedicationis. Et bene lapidea sunt vasa,
quia fortia sunt praecordia justorum, ut pote illius
fide et dilectione solidata lapidis, quem vidit Daniel
praecisum de monte sine manibus, factumque in
montem magnum, et implesse omnem terram [(Dan.
II)] ; et de quo dicit Zacharias: In lapide uno septem
oculi sunt, id est, in Christo universitas scientiae
spiritualis habitat. Cujus et apostolus Petrus meminit,

ita dicens: Ad quem accedentes lapidem vivum,
et ipsi tanquam lapides vivi, superaedificamini [(I Petri
II)]
. Bene secundum purificationem Judaeorum positae
erant hydriae, quia Judaeorum tantum populo lex
per Moysen data est. Nam gratia et veritas Evangelii,
non minus gentibus quam Judaeis per Jesum Christum
facta est. Capientes, inquit, singulae metretas binas,
vel ternas, quia Scripturae sanctae auctores et ministri,
prophetae modo de Patre tantum loquuntur et
Filio, ut est illud: Omnia in sapientia fecisti [(Psal. CIII)]
.
Virtus enim Dei et sapientia Christus est. Modo
etiam Spiritus sancti faciunt mentionem, juxta illud
Psalmographi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et
spiritu oris ejus omnis virtus eorum [(Psal. XXXII)]
.
Verbum, Dominum, et Spiritum, totam, quae unus

Deus est, intellige Trinitatem. Sed quantum inter
aquam et vinum, tantum distat inter sensum illum,
quo Scripturae ante adventum Salvatoris intelligebantur,
et eum quem veniens ipse revelavit apostolis,
eorumque discipulis perpetuo sequendum reliquit.
Et quidem potuit Dominus vacuas implere hydrias
aquae, vino, qui in exordio mundanae creationis
cuncta creavit ex nihilo: sed maluit de aqua
facere vinum, quo typice doceret se non ad solvendam
improbandamque, sed implendam potius legem
prophetasque venisse [(Matth. V)] ; neque alia se per
evangelicam gratiam facere, et docere, quam quae
legalis et prophetica Scriptura eum facturum docturumque
signaret. Videmus ergo sex hydrias Scripturarum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.