PL 92, col. 943
Expositio super Acta Apostolorum (Beda), J. P. Migne
fidem, eumdem Jacobum filium Alphaei
apostolum praefuisse Jerosolymis sciendum est, qui
frater Domini dictus est, eo quod fuerit Mariae materterae
Domini filius, cujus Joannes evangelista meminit. Stabant autem
(inquiens) juxta crucem Jesu
mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae [(Joan.
XIX)]
. Mariam hanc Cleophae a patre sive a familia
cognominans. Quomodo enim frater Domini non
apostolus, sed tertius Jacobus esse dicatur, cum et
Paulus eum nominet apostolum: Alium autem (inquiens) apostolorum vidi neminem nisi Jacobum fratrem
Domini
[(Galat. I)]
? et evangelista Marcus, eumdem
non tertium, sed alterum appellet dicens: Erant
autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat
Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph
mater, et Salome [(Marc. XV)]
. Cum enim major et
minor non inter tres, sed inter duos soleant praebere
distantiam, minor Jacobus Alphaei appellatur, ad
distinctionem majoris qui erat filius Zebedaei. Lege
librum beati Hieronymi adversus Helvidium. Simon
autem Zelotes, ipse est qui in Evangeliis scribitur
Cananaeus. Cana quippe zelus interpretatur. Erat
enim de vico Galilaeae Cana, ubi Dominus aquas
convertit in vinum, et post fratrem suum Jacobum
Jerosolymorum rexit Ecclesiam, centumque et viginti
annorum sub Trajano crucem ascendit. Consobrinus
is secundum carnem Salvatoris fuisse declaratur,
quia patrem ipsius Cleopham, fratrem fuisse
Joseph, Hegesippus contestatus est. Judas vero Jacobi,
id est, frater Jacobi, idem est qui in Evangeliis
vocatur Thaddaeus, missusque est Edessam ad Abagarum
regem Osroenae, ut ecclesiastica tradit historia.
Sequitur:
Hi omnes erant unanimiter perseverantes in oratione. Unanimiter perseverant in oratione, qui adventum
sancti Spiritus exspectant. Spiritus enim sanctus disciplinae
effugiet fictum [(Sap. I)] . Et ideo quicunque
ejus promissa cupierit accipere dona, perseveranter
debet instare precibus fraterna charitate conditis.
Erat autem turba hominum simul, centum fere viginti. Hi centum viginti ab uno usque ad quindecim
paulatim et per incrementa surgentes, quindecim
graduum numerum efficiunt, qui propter utriusque
legis perfectionem in Psalterio mystice continetur,
et in quo Vas electionis apud Petrum Jerosolymis
commoratur. Oportebat enim ut sacramentum quod
legislator in annis exhibuit, hoc novae gratiae praedicatores
suo numero designarent.
Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam praedixit
Spiritus sanctus, etc. In undenario numero Petrus
apostolus remanere metuit. Omne enim peccatum
undenarium est, quia dum perverse agit, praecepta
Decalogi transit. Unde quia nulla nostra justitia
per se innocens est, tabernaculum quod Arcam Domini
continebat intus undecim velis cilicinis desuper
obvelabatur. Numerumque apostolorum duodenarium
redintegrat, ut per duas septenarii partes (ter
enim quaterni decus dipondium) gratiam quam verbo
praedicabant, et cum numero servarent, et qui mundo