PL 92, col. 9

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

Liber generationis. Mos etenim est Scripturarum
sacrarum disputationis volumini nomen imponere,
sicut Genesis dicitur eo quod incipit de natura et
conditione rerum disputare; et ideo Matthaeus istud
nomen indidit Evangelio suo, qui in principio genealogiam
humanitatis Christi memoravit, licet in sequentibus
doctrinae et miraculorum fecerit mentionem.
Jesu Christi. Jesus enim proprium nomen est assumptae
carnis, quod Latine Salvator intrepretatur:
Christus nomen est dignitatis, quod Latine unctus
dicitur. In veteri etenim lege sacerdotes et reges ungebantur,
et iste merito unctus dicitur, qui verus
sacerdos est, semetipsum offerens pro peccatis nostris,

et rex omnium regum, in cujus nomine omne
genu flectitur, et qui, Psalmista teste, oleo sancti
Spiritus unctus est prae consortibus suis.
Filii David, filii Abraham. Quaeritur cur David ante
Abraham nominaverit, vel cur istos tantummodo tot
patribus intermissis; sed, ut Hieronymus ait, ordo
praeposterus est, sed necessario commutatus, alioquin
Abraham nominato, ac deinde David, necesse
habuit Abraham iterum nominare, ut ejus filium
David esse monstraret. Et notandum quod hos ideo
nominavit quia his Christus fuit ex eorum semine
nasci promissus. Abrahae namque ita: In semime
tuo benedicentur omnes familiae terrae [(Gen. XII)]
,
quod semen Christus est; David vero ita: De fructu
ventris tui ponam super sedem meam (Psal. CXXXI,

11).
Judas autem genuit Phares et Zara de Thamar. Quaeritur cur Thamar et Raab alienigenas et peccatrices
tantummodo nominaverit in genealogia Christi.
Sed respondendum est ideo hoc fecisse evangelistam,
ut ostenderet Christum non solum Judaeorum
sed et gentium salvatorem. Thamar interpretatur
amaritudo sive palma, et significat Ecclesiam, quae
fuit amara in peccatis, sed obdulcata est propter
gratiam Christi; cui etiam palmae vocabulum convenire
videtur, ob certaminum victoriam et coronam
coelestium praemiorum. Raab interpretatur latitudo,
quae etiam Ecclesiam convenienter significare videtur,
dilatatam per totum mundum, sicut scriptum est: Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum
extendere ne parcas
[(Isa. LIV, 2)]
. Ruth interpretatur
videns, significat Ecclesiam puritate mentis Deum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.