PL 93, col. 108
Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne
Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, etc. Quid
amplius dici potuit? Deus charitas est. Facere ergo
contra charitatem, facere contra Deum est. Nemo
dicat: In hominem pecco quando non diligo fratrem
meum, et facile est peccatum in hominem, si in
Deum solum non peccem. Quomodo non peccas in
Deum, quando in charitatem peccas? Deus charitas est.
In hoc apparuit charitas Dei in nobis, etc. Quomodo
ipse Dominus ait: Majorem hac dilectionem
nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro
amicis suis [(Joan. XV)]
; et ita probata est dilectio
Christi in nos, quia mortuus est pro nobis. Dilectio
Patris inde probata est in nobis, quia Filium suum
unicum misit mori pro nobis. Sic et Paulus apostolus
ait: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro
nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum
illo nobis omnia donavit [(Rom. VIII)]
?
In hoc est charitas, etc. Non illum dileximus prius.
Nam ad hoc dilexit nos, ut diligamus eum. Gratia
quippe hominem praevenit, ut diligat Deum, qua dilectione
operetur bona. Unde psalmista: Deus meus,
inquit, misericordia ejus praeveniet me [(Psal. LVIII)]
.
Et misit Filium suum propitiationem, etc. Et hoc
est maximum in nos divinae charitatis indicium, quia
cum necdum ipsi pro peccatis nostris eum petere
nossemus, misit ille Filium suum ad nos, qui nobis
in se credentibus ultro veniam daret, nosque ad paternae
gloriae societatem vocaret. In quibusdam
Codicibus hic versiculus ita legitur: Et misit Filium
suum litatorem pro peccatis nostris. Litator autem
sacrificator est. Sacrificavit enim Filius Dei pro peccatis
nostris non hostias pecudum, sed seipsum
offerendo. Unde bene Paulus admonens ait: Estote
ergo imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in
dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit
semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem
suavitatis [(Ephes. V)]
. Cui sententiae convenit hoc
quod hic quoque Joannes exhortando subjunxit,
dicens:
Charissimi, si Deus dilexit nos, etc. Quod autem
sequitur:
Deum nemo vidit unquam. Majori disputatione indiget,
cum Dominus et hominibus mundo corde
Deum videndum promittat, et de sanctis dicat quod
angeli eorum semper in coelis videant faciem Patris.
Hanc autem sententiam et in Evangelio suo ponit
idem Joannes, ubi etiam quomodo Deus videri possit
consequenter adjungit, dicens: Unigenitus Filius, qui
est in sinu Patris, ipse enarravit [(Joan. I)]
. Quod
beatus pater Ambrosius ita exposuit: « Et ideo Deum
nemo vidit unquam, quia eam quae in Deo habitat
plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente
aut oculis comprehendit. Vidit enim ad utrumque
referendum est. Denique cum additur: Unigenitus
Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit, mentium
magis quam oculorum visio declaratur. Species enim
videtur, virtus vero narratur. Illa oculis, haec mente
comprehenditur. » Item beatus Augustinus in libro
de videndo Deo, de eadem disputans quaestione: