PL 93, col. 109

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

« Proinde (inquit) narrante Unigenito, qui est in sinu
Patris narratione ineffabili, creatura rationabilis
munda et sancta, impletur Dei visione ineffabili
Quam tum consequemur, cum aequales angelis fact
fuerimus, quia facie ad faciem videbimus [(I Cor. XIII)]
Sicut videntur ista visibilia corporis sensibus nota, Deum nemo vidit unquam:
quoniam si aliquando
quoquo modo visus est, non sicut ista natura videtur
sed voluntate visus est specie qua voluit apparens
latente natura, atque in se incommutabiliter permanente.
Eo autem modo quo videtur sicuti est [(I Cor. XIII)]
nunc fortasse videtur a quibusdam angelis suis sanctis.
A nobis autem tunc ita videbitur, cum eis facti
fuerimus aequales. » Et post aliquanta exponens
sententiam sancti Ambrosii, Deum, inquit, nemo

vidit unquam, vel in hac vita sicut ipse est, vel etiam
in angelorum vita, sicut visibilia ista quae corporali
visione cernuntur, quia unigenitus Filius qui est in
sinu Patris ipse enarravit. Unde non ad oculorum
corporalium, sed ad mentium visionem dictum est
pertinere quod narrat. Item post multa: Ad eam
vero visionem (inquit) qua videbimus Deum sicuti
est [(I Cor. XIII)]
, mundana corda commonuit. Quia
enim corpora, consuetudine loquendi, visibilia nominantur,
propterea Deus invisibilis dicitur, ne corpus
esse credatur. Non quia munda corda suae substantiae
contemplatione fraudabit, cum haec magna
et summa merces Deum colentibus et diligentibus
promittatur, dicente ipso Domino quando corporalibus

oculis visibiliter apparebat, et invisibilem se
contuendum mundis cordibus promittebat: Qui diligit
me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et
ostendam meipsum illi [(Joan. XIV)]
. Haec quippe natura
ejus aequaliter cum Patre invisibilis, sicut aequaliter
incorruptibilis est. Quae continuatim apostolus
posuit, dicens: Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili,
divinam substantiam qua potuit hominibus
praedicatione commendans. Deus ergo res est
invisibilis, neque oculo sed mente quaerendus est.
Sed quemadmodum si solem istum videre vellemus,
oculum corporis purgaremus, unde lux videri potest;
ita volentes videre Deum, oculum cordis quo Deus
videri potest, purgemus: Beati enim mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V)]
. Verum quia

haec visio in futuro speratur, quid agendum nobis est,
dum, adhuc constituti in corpore, peregrinamur a
Domino? quo solatio utendum ubi divina visione
necdum licet perfrui?
Si diligamus invicem, Deus in nobis manet. Sed
nemo putet hanc dilectionem, in qua Deus manet,
abjecta et desidiosa quadam mansuetudine, imo non
mansuetudine, sed remissione et negligentia servari.
Non est ista charitas, sed languor; ferveat charitas
ad emendandum, ad corrigendum. Sed si sunt boni
mores, delectent; si mali, emendentur, corrigantur.
Si ergo diligamus invicem sincera et disciplinabili
charitate, Deus in nobis manet, operibus quidem
ipsius charitatis manifestatus, quamvis nondum visibiliter
appareat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.