PL 93, col. 86
Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne
Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum
in Sion
[(Psal. LXXXIII)]
.
Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Gloria
semper Salvatori Deo et Domino nostro, et nunc
cum inter quotidianas adversitatum pressuras adhuc
in carne positi peregrinamur ab illo, et maxime tunc
cum diu desideratus cunctis gentibus adveniens,
praesentia nos suae visionis fuerit illustrare dignatus.
Quam quia interim suspirantes, merito seduli cantamus: Quia melior est dies una in atriis tuis super
millia
[(Psal. LXXXIII)]
.
IN PRIMAM EPISTOLAM S. JOANNIS.
CAPUT PRIMUM.
manus eorum tractaverunt de Verbo vitae, cum
veram eum recepisse carnem, quamvis jam incorruptibilem,
absque ulla dubietate cognoverunt, audientes
ab illo ipso: Palpate et videte, quia spiritus
carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere [(Luc. XXIV)]
.
Bene autem dicitur: Et manus nostrae contrectaverunt
de Verbo vitae, quia cum veritatem resuscitatae
carnis ejus a mortuis etiam manibus contrectando
probarent, certius eum Verbum vitae, hoc
est Deum verum, esse cognoverunt. Unde et Thomas,
qui specialius eum palpare jussus est, mox
ubi palpavit carnem, Deum confessus est, dicens, Dominus meus et Deus meus
[(Joan. XX)]
.
Et vita manifestata est, etc. Illam vitam dicit quae
in Evangelio loquitur: Ego sum resurrectio et vita
[(Joan. XI)] ;
quae manifestata est divinis in carne
declarata miraculis, videruntque discipuli praesentes
quod posteris indubia veritate testarentur, quando
signa faciens, sicut idem Joannes scribit, manifestavit
gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus [(Joan. II)]
.
Et quia Joannes apostolus vitam se manifestatam
vidisse cum suis coapostolis testatur, confundatur
cum suis sequacibus Apelles haereticus,
qui eamdem vitam, id est, Dominum Salvatorem,
non Deum in veritate, sed hominem in phantasia
mundo apparuisse contendit.
Et annuntiamus vobis vitam aeternam, etc. Erat
apud Patrem in divinitate aeterna, apparuit ex tempore
mundo in humanitate.
Quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, etc.
Manifeste ostendit beatus Joannes quia quicunque
societatem cum Deo habere desiderant, primo Ecclesiae
societati debent adunari, illamque fidem addiscere,
ejusque sacramentis imbui, quam discipuli ab
ipsa in carne degente veritate perceperunt. Nec in
aliquo minus ad Deum pertinent, qui per apostolorum
doctrinam credunt, quam illi qui per ipsum praedicantem
in mundo Dominum credebant, nisi in
quantum eos vel fidei operum qualitas discernit.
Unde etiam de hac societate sanctorum quam habent
in Patre et Filio, ipse Filius Patri supplicans ait: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi,
ut sint unum sicut et nos
[(Joan. XVII)]
. Et paulo post: Non pro his autem rogo tantum, sed pro his qui credituri